# Polyhistor. Vol. 3 59-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/59-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/59-2

Ut tamen satisfacerem roganti amico, causam ejus tibi commendare volui, ut si non amicitiâ mea inductus, saltem honestate impulsus id facias, quod aequitatis ratio & bonae leges abs te requirunt. Vale. Responsoria ad expostulatoriam, ex Ep. 28. lib. 7. Scripsisti ad me literas; quid dico literas? quot verba, tot convicia: Nihil enum ad illam acerbitatem addi potest, quâ me non innnocentem modò, sed & bene de te merentem, excipere non es veritus. Enimvero mitius tractari debebam, & ea aequitatis lege, quam tu tibi ipsi simili in casu dixeris. Quis enim probet, damnari aliquem inauditum? laesae amicitiae sententiam pronunciari in hominem, qui se nunquam vel dicto vel facto gravem fuisse, meminisse potest? Rogari priùs debebam, neque tam facilè aures falsis rumoribus fuissent accommodandae; Quibus qui duci se patitur, impingit, ubi minimè cogitat. Si tu hîc esses, tantùm abest, ut reprehenderes levitatem vel perfidiam, ut potiùs industriam & fidem & studia mea laudares, quae tibi etiam ignoranti & non advertenti sanctè à me custodita fuerunt. Ejus rei documentum non contemnendum est, quod, cum famam tuam roderent clandestini hostes, ego solus te defendendum susceperim, tacentibus illis, quos tu primicerios tuos salutas. Etsi verò de te querendi causae sunt & justae & graves, homini tam atroci injuriâ affecto, eam tamen ad animum nunc admittere nolui, vel hoc ipso amicitae meae constantiam testaturus, quae te etiam vacillante perfistat & tibi etiam renuncianti & repugnanti fidem suam sartam tectam integraque officia conservet. Cum enim sciam, animi vehementiam semper esse cum amicitiâ conjunctam, & quò flagrantior ea sit, eò magis suspicionibus & rumusculis esse obnoxiam, in benigniorem partem ego animum tuum interpretabor, atque id ipsum vehementiae amoris adscribam, quod inconsulto illo calore peccatum est. Quo magis me spes illa tenet, fore, ut sopito hoc frigusculo, ad ferventiora redituri fimus officia. Nosti enim vetus illud Comici: amantium ira amoris est redintegratio. Quare etiam atque etiam te rogo, ut hanc animo tuo suspicionem ejicias, ne tibi ab illis, qui divortium inter nos volunt, imponi patiaris. Altioribus fixa radicibus nostra consuetudo est, quam ut levibus illis fusurris & volaticis conjectiunculis exstirpetur. Ero semper, quem habuisti, amicus tetragonus; neque ab officio meo dejiciam oculos, si tu veri amici partes non deposueris. Vale. QueQuerula, ex Epist. 16. lib. 14. Cic. ad Fam. Scribo ad te literas; non quod causas scribendi habeam, sed ne literarum illud commercium, quod inter nos mutuum est, rumpere primus, aut officiorum cursum sufflaminare videar. Familiarius itaque, ut solent amici, inter nos confabulemur de rebus, quae quidem ad te parum pertinere videntur, nisi fortè amici etiam negotia tibi non negligenda esse duxeris.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
