# Polyhistor. Vol. 3 6-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, TOLTIIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/6-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/6-4

Nam & Heraclitus Ephesius, narrante Plutarcho, philosophiam omnem, inter veteres, nullo doctore percepit; idemque de Manlio Equite Plinius, de se ipso Augustinus gloriatur. E recentioribus Cujacio in Jurisprudentiâ, Budaeo in humanioribus literis, Mureto in arte Oratoriâ, at quibus viris! summam sine praeceptoris operâ perfectionem obtigisse, referente in dissertatione de studio literali Gabriele Naudaeo, miraculo propius est. De se ipso narrat Jovianus Pontanus magnus & Poëta & Philosophus, quod versus facere, coeli cursum metiri, destitutus Praeceptoribus didicerit, testante Paganino Gaudentio in suo Inst. Acad. Tit. de promptitudine Professoriâ. Guilielmum quoque Postellum in linguarum penè omnium cognitione, Petrum Ramum in Philosophiae studiis, sine Magistri adjumento rem omnem confecisse accepimus. Qui tamen & suâ quâdam intemperie acti fuerunt. Tanaquil Faber part. 1. Epist. 49. in Graecis se ἀυτοδίδάκτον esse, & ex eo curtam sibi esse Hellenismi supellectilem queritur. Haerere tamen plerumque illis ἀτοδιδάκτοις solet, in philosophicis praecipuè, inanis persuasio: dum veterum dogmata non satis assecuti κυρίας δόθας, pro Junone nubem, amplectuntur.2 Solet & illud his plerumque obesse studiis, quod solidas integrasque disciplinas haurire molestum sibi ducentes οἱ πολυμαθεῖς, amoenitates illarum, quod ligurientium est, quaerere tantùm consueverunt; de quo jam suô tempore Plinius. Ab illo enim amoenitates studiorum vocantur, quae ornant potius illa & comunt, quam quae ad naturam In quibus qui haerent, illud potiùs, constitutionemque eorum pertinent. quod delectat, quàm quod prodest, in disciplinis respiciunt, quae tamen conjungenda esse ipsa ratio dictitat. Ponamus ergo reprehendendos esse, qui suo quodam genio ducti haec πολυμαθείας studia infeliciter tractant: non committendum tamen est, ut impunè convitiis suis grassentur homines barbari, inertes, ac fastum inanemque doctrinae speciem pro verâ solidâque sapientiâ ostentantes, in divina pulcherrimaque studia eorumque cultores.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
