Latin
602
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 602
Unproofread scanNot analysed yet
His sententiis elegans illa oda comprehendi potest. Quae ad omatum pertinent, seorsim observentur: elegantes phrases, significantia epitheta, variationes pulchrae. Vel unum lactis nomen saepe περιφράζες. Jam enim vocat pocula innocentia, laticem candidum, bonum liquorem, dulcem rorem, nectan molle poculum; succum vividum, rorem vitalem, delicatum nectar, imbrem divinum, liquores almos. Metaphorae illustriores, fictiones, comparationes notari itidem debent. Quod si in reliquis Poëmatibus majoribus concinnandis eadem ratione usus fueris, facili negotio ad carmen scrihendum te praeparabis. Exemplis enim aliorum nos ipsos instruimus.