# Polyhistor. Vol. 3 604.1-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 604.1 to 604.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/604.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/604.1

nisi cum fructu legantur, & in usus nostros, velut in horrea quaedam, seponantur? Quemadmodum scilicet bonus Pater-familias promptuaria habet, è quibus familiam sustentat; Ita vir doctus suas quasdam opes congerit, quibus bonam mentem alat, ac famam sibi excitet. * Nolo hic de necessitate excerpendi multa praefari: sunt enim, qui de eo copiose satis disputant adversus illos, qui excerpendi studium ut supervacaneum & molestum rejiciunt, minimè hâc in re audiendos. Non desunt, qui, quod de literarum inventione in universum judicarunt, etiam ad excerpendi rationem applicent. * Plato jam tum in Phaedro disputavit plus detrimenti adferre sapientiae libros quàm praesidii. Nam cum literarum inventor Theuth Aegyptiorum Regi Thamo inventum illud memoriae & sapientiae remedium esse praedicaret, Regem contra dixisse narrat, potius oblivionem allaturas propter negligentiam recordandi. Quippe qui, inquit, eiternis confisi literarum monumentis res ipsas intus animo non revolvent: quamobrem non memoris sed monitionis remedium invenisti. Sapientiae quoque opinionem potius quàm veritatem discipulis tradis. Nam cum multa absque Praeceptoris doctrina perlegerint, multarum rerum periti vulgo, cum ignari sint, videbuntur. Consuetudine quoque molestiores erunt, uipote, qui non saplentia ipsa sint praediti, sed opinione sapientiae subornati.* Et haec tria incommoda nunc quoque, inventa Typographia, Sacchinus in eleganti libro de ratione libros legendi cum profectu cap. 10. passim in re literariâ dominari judicat. Plerique omnes, inquit, ut quicquid in adversaria retulerunt, omissâ curâ sunt, segnique animo, tanquam ipsi jam tenerent, quod commisere membranis: ac non potius eâ re scrinia illorum quam ingenia docta videri possent. Quin etiam cum doctrina ex eo bonorum sit genere, quae nec amitti nec auferri possunt, nihil proclivius factu est, quàm ut ejusmodi commentaria igne, aquis, furto, ab tineis & blattis aliisque casibus pereant. * Haec quidem non omnino falsò dicuntur, sed quia non solum Excerpta, sed omnem rem literariam & librorum usum tollunt, qui ita judicant, potius ad majorem utilitatem ea in re respiciendum est, quàm ad eos, qui hominum inventis per socordiam suam non recte utuntur. Fateor multos etiam sine excerptis Viros non doctos solùm, sed & fermè insignes fuisse; quos tamen in juventute negligentiores fuisse, in serâ aetate impensè poenituit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
