Latin
607.1 to 607.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 607.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. De Exterpendi rasione. fatigat, in rebus non admodum necessaniis per amanuenses institui malim: nam &hic jucundius è consilio Martialis erit, si &in literis nobis fit Res non panta labore, sed relicta vel per homines nostros nostris auspiciis nobis acquisita. *Ego certè Excerptis congerendis non multum operae me impendissea1 fateor, etsi aliorum diligentiam laudo, meaque in his negligentiae succenseo, magno tamen in lucro reputaturus, si aliarum mihi operâ uti concessum fuerit. Nunc ego memoriâ promicondâ contentus scribo multa, quae fallat quidem nonnunquam, &res suas reperenti rato respondeat, plerumque tamen, cum argumenti occasio sollicitat, ultro offerat, &quasi ex capsula depromat. Sed nos ad excerpendi rationem redimus. Utilissimum est, non tantum sub Locis Excerpta digerere, sed &Adver. 22 saria quaedam conficere, in quibus congeramus, quicquid unquam cogitatum à nobis est, in lectione autorum, auc in quotidiana meditatione: demde quicquid vel vidimus, aut ab aliis nobis natratum est. Non credat quis, quot ex illo fructus redundate possint. *Fecit id Vir maximus Paulus Sarpius: quarum notarum integra restare volumina testatur in ejus vitâ Fulgentius p. 134. 135. 136. edit. Gallic. Illis nihil acutius &eruditius fingi posse ait. *Idem fecit &πολυμαθέστατος ille Welschius, ut in vita ejus refert Schrockius 24 p. 61. n 27. *Ex his cogitatis velut ideis quibusdam integri postea libri gr. 25 gnuntur; Id quoque experientiâ shâ testatur Tschirnhaus. in Medicinâ mentis part. 2. p. 176. Quia raro ob tot hujus vitae impedimentae est possibile, ut semper sat temporis habeamus rem quandam accurntâ, ut decet, methodo tractandi, utilissimum, quod hîc facere possiumus, est, ut, si bona nobis cogitationes suggerantur, (id quod non raro praeter spom in media cum aliis conuersatione, dum ne quidem de veritatis acquisitione cogitamus, accidit) singulis cardiebus, eoque, quo in eas incidimus, ordine conscribamus.