Latin
Cap. I. De Exterpendi rasione
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 608
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde ille contu tus, quo consequenter excerpta reeognoscuntur, operis totius memoriam refricat. Praeterea multa afferuntus legenti egregia, quae certum in caput nullo modu, aut egrè, possis referre: quae tamen in adversariis nullo labore consignabuntur, nec magno opere, cam noluntas feret, invenientur. Itaque prior hic labor id genus adversaria conficiendi mea sententia multum voluptatis habet, multumque commoditatis: neque ullius tadii declinandus est muta. altera autem opera disponendi in sua loca,; &capita, quae ad eandem rem facium, manifestum pretium habet? Namque sub titulo (eximpli gratia) Amicitia, Prudentie, Timoris, ac rerum hujusmodi, tàm multa brevi videbis coacervata ex operibus, quae legeris, ut ipsemet mireris. Haec ille, cujus minimè spernenda consilia sunt, idemque Sturmius in libro de linguae Latinae resolvendae ratione probat 27* Et sanè, quod ad Adversuria attinet, ea magis, quàm caeteri Excerptorum libri, sunt necessaria. Novi enim Viros doctos, praeclarorum autores librorum, qui nullis aliis libris, quam temerè congestis Adversatiis usi fuerunt. quae semper secum etiam in itineribus habuerunt, &in iis obvia quaeque statim consignarunt. TCAP. II.