# Polyhistor. Vol. 3 609.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 609.1 to 609.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/609.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/609.1

rum delectus origo est eloquentia. 35. Rima Excerptorum cura in oratione versatur, quorum eò major habenda ratio est, quò magis nitidae orationis cultus viro docto necessarius est. Multa enim sunt & varia & minuta, ad quae attendere debent, qui orationis nitori student, singularibusque observationibus, quae & judicio & longo usu demum instituuntur, addisci debent: Cum Excerpta rerum & scientiarum faciliori negotio, vel ex methodo singularum disciplinarum, vel nostro arbitrio, adornari possint. * Sunt vero in Oratione tria, ad quae respicere debemus; Primum ut pura, deinde ut ornata, hinc ut copiosa sit. * Puritas ergo dictionis primum locum occupabit. Hanc ut obtineamus, variis opus erit Excerpts, Grammaticis & Lexicis. Svadet Vives libro de Adolescentum institutione confectionem talium librorum, sed non distinctè satis eo in argumento versatur.* Proposuit Jodocus Willichius in libro de verborum copiâ comparandâ modum, quo nomina sub titulis communibus colligenda sint, exemplis de veste, togâ, horto, vineâ, in medium allatis. Nam sub Titulo vestis primum omnes phrases, quae huic subjecto conveniunt, recenset, subjungi vult deinde derivata & composita. Hinc ad species vestium, ex natione, ex colore, à materiâ, descendit. Deinde ad vestes ratione formae consideratas procedit, & sic in caeteris. Sed ille modus à vulgatâ Lexicorum ratione non differt, nisi quod classibus suis singula distingvuntur, quod non aequè illi faciunt. Hinc vero verba pro categoriarum ordine disponere docet, quâ de re ipsum audire juvat: Prima ratio haec esto, quam docendi gratra praedicamentalem appellare visum est. Et sicut locupletiores arcas eistulit aut marsupiis refertas in promptu retinent, ut ex horum singulis aliae atque alia numismata aut depromant aut recondant: Ita studiosi adolescentuli vel in dicendo vel inscribendo, cum usus poscet, locos suos in manibus teneant, quos ex praedicamentis cerrius petent; quam aliunde, cum sint omnium rerum & vocabulorum, qua istarum signa sunt, veluti promptuaria, & certa spatia sic designent, ut sub fingitis plerisque locis justum intervatlam intersit, & eum servabunt ordinem. Primò adsit ejus nativa significatio seorsum posita.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
