# Polyhistor. Vol. 3 609.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 609.5 to 609.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/609.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/609.5

Deinde formulae dicendi substituantur eâ diligentiâ, ut verba nunc cum nominibus constructa puris, nunc cum impuris, hoc est, quibus praepositio aut adverbium, aut dictio una aliqua acceffit, integra subnotentur, juxta cum Autoris libro, pagina & interdum versu: postea idem faciondum est in translata significatione, & hanc subinde variare nemo addabitabit: utrobique autem derivata & composita juxta cum agnatis & synonymis Aastribenda sunt.* Subjungit hinc abacum substantiarum, sed methodo non benè satis ordinatâ. Neque illa disponendi ratio omnia colligenda i a comprehendet, ut facilè postea inveniantur, nisi longinquis subHhhh subdivisionibus tituli deducantur; Unde labor inquirendi angebitur, & in collocando tyro per varia notionum genera distrahetur. Quad si sub titulis istis generalissimis omnia sine discrimine ponantur, quam in vasta ille sylvâ errabit!* Rectius haec intelligentur, si exemplo aliquo Willichii haec sententia illustretur. Assumit ille duas ex oratione Ciceronis pro Archiâ periodos resolvendas. In prima ita rem instituit: Ingenium est in substantiâ Phrasis: Si quid in me est ingenii; Item: Sentio quam exiguum sit ingenium. Exercitatio est in Actione.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
