# Polyhistor. Vol. 3 61.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 61.1 to 61.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/61.1

Nam & minores characteres & verè Romani, rotundiore formâ expressi, saepe summam prae se ferunt ἀρχαιότητα. Sunt & litera quae vocantur LONGOBARDICAE, quarum usus fuit circa Justiniani aevum, quibus multos libros olim vidi conscriptos eosque emendatissimos. Haec ego plenius hic adducere volui, cum ad MStorum antiquitatem deprehendendam facerent. *Fuit vero illa singularis MStorum indagandorum cura, tempore παλιγγενεσίας literariae, ut nanciscerentur codices emendatissimos, è quibus Typographiae beneficio in lucem ederent. Erasmus in his omnem lapidem movit, qui in vetustis libris producendis, nec sumptui pepercit, nec studio. Quare ad Collegium Canonicorum Metensium, qui instructissimam tum omnis generis Manuscriptis Bibliothecam habuerunt. lib. 10. Epistolâ 4. scribit; Quoniam ex evangelicâ lege jubemur suum quisque talentum sic in usum publicum conferre, ut usuram approbet, qui sortem credidit, ego studium meum ad hoc appuli, ut vetustissimos autores aut in lucem eruam, & à blattis tineisque vindicem, aut de pravatos emendem. Etenim ut gravis est jactura nobis interire, quod tantis vigiliis summi viri prodiderunt: ita non exstare videtur, quod extat sic mendis undique conspurcatum, ut nec legi possit, nec intelligi. Nec dubito quin Vestra quoque Pietas publicae faveat utilitati, nihilque minus probet, quam canem illam praesepi incubantem, de quo est in Graecorum proverbiis, praesertim cum ita liceat illam utilitatem aliis communem facere, ut nobis nihil deteratur.* Extat & Leonardi Aretini ad Poggium epistola quâ illum invitat ad libros MStos indagandos. Hic cum Quintilianum illi integrum promisisset, exclamat: O lucrum ingens, insperatum gaudium! Ego Te Marce Fabi, totum integrum quando aspiciam! & quantus Tu mihi tunc eris! quem ego quamvis lacerum crudeliter om, manusque ambas populataque tempora, raptis auribus & truncas inhonesto vulnere nares, tamen in deliciis habebam. Oro Te, Poggi, fac me quam citò hujus desiderii compotem, ut si quid humanitus impendeat, hunc prim viderim, quam è vita discedam. Quintilianus Rhetorica pater & oratoria magister ejusmodi est, ut cum Tu illam diuturno ac ferreo barbarorum carcere liberatum huc miseris, omnes Hetruriae populi gratulatum concurrere debeant.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
