# Polyhistor. Vol. 3 61.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 61.5 to 61.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/61.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/61.5

Hos ille triumphos agit in unius Quintiliani MSto codice, atque iste temporum illorum ardor fuit, ut per omnes Bibliothecarum recessus antiqui isti autores conquirerentur, etsi non fine magnâ difficultate & molestiis.* Nam, qui eos custodiebant, Monachi ut thesauros sibi servabant, quod non parum lucri ex eorum descriptione haberent; ut variis artibus ad extrahendos è claustris suis captivos opus fuerit. Videatur de his copiose Lomeierus Tr. de Bibliothecis cap. 9. sect. 2. ubi multa de libris antiquis, quomodo illi virorum doctorum industriâ in lucem protracti fuerint. Exstant etiam de difficultate Typographorum graves virorum doctorum querelae. Videatur Petri Victorii ad Camerarium eâ de re epistola, quae prima est libri primi epistolarum ad Germanos scriptarum. Non est tamen quod succenseamus Monachis, quorum beneficio sevati fuerunt codices. Etsi enim illi barbari, & quibusdam ob male tractatos codices & morositatem vapulent, tamen vel ideo ignoscendum illis est, quod absque eorum superstitiosâ custodiâ tot antiqui autores pessum ivissent. Utinam ad communem utilitatem conspirarent, qui MSta possident, vel Principes & Respublicae, vel privati, & vel notitiam eorum publico bono non inviderent.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
