# Polyhistor. Vol. 3 611

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERPTIS PHRASEOLOGICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/611
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/611

Hujus mysterii, inquit, ea vis est quam in Kabala triginta & quinquaginta portis intelligentia ex Arcanis Hebraeorum eruit Reuchlinus, ue scientiam rerum omnium & mundum doctrinarum universum, quasi viva in tabella depictum, subjiciat oculis ordine planè admirabili: Denique continet omnia & singula, singulaque ut omnia & omnia ut singula ad amussim explicat, efformatque illum quem desideramus hominem, ex omnibus conflatum compositumque disciplinis, quem Orator optabat, quem Tacitus indieat, quem describit Quintilianus. Ac cerrè verum est quadantenus convenire Lulliana haec loca, quae illis tamen, ut ego puto, accuratiora; cum praedicata distinctiore ordine proponant. Beccherus quoque in novo suo organo id egit, ut ti13 tulis generalissimis verba omnia disponeret, usui in collectione & amplificatione futura, de quo lib. 2. c. 4. n. 32. Sturmii consilia, quod ego sciam, 14 nemo secutus est, aut eum in se laborem suscepit, praeter Joannem Benxium, qui discipulus Sturmii fuit, ejusque luculentum specimen dedit in Thesauro Elocutionis Oratoriae Graeco-Latino Basileae Ann. 158i in folio edito, quo praestantissimos Graeciae Oratores resolvit: Quod sane opus omnibus in Graeca eloquentia collectaneis praeferendum est. * Idem queque in latina 15 linguâ simile quid tentavit, sed compendium tantum ab illo habemus, vel sic tamen magno usui futurum. Quem si ille laborem ad exemplum Graecae linguae instituisset, adductis integris auctorum sententiis, & apposito loco, haberemus profecto in illo genere opus elaboratissimum. Nunc rudiman. to illo contenti simus, quod Argentorati Anno 1596 sub titulo compendii Thesauri Latinitatis purae in 8. prodiit.* Loci omnes LXXVI. funt, sub 16 quibus ille totam linguam latinam, ut antè linguam graecam, disposuit, vocabula quoque simplicia eo ordine pueris ediscenda antea in lucem miserat. Ipsos quoque locos, nudos scilicet titulos, in usum excerpta colligentium Argentorati Ann. 1588. in 13. edidit. In singulis locis ita rem instituit, ut primo ponat nomina Substantiva cum Synonymis, tam simplicibus quam metaphoricis, his subjungat adjuncta sive epitheta, quae pleraque ad praedicamentum quantitatis vel qualitatis pertinent: Haec excipiunt Actiones, quae phrases continent. Hinc seqvuntur Personae cum Synonymis: Hinc adverbia; quibus singulis sua quoque subjiciuntur Adjuncta & Actiones. Hinc eodem modo procedit ad cognata, affinia, contraria. In Thesauro Graeco praeter haec addit σύνθετα sive conjuncta, & sententias, quas παραδείγματα vocat. Exemplo esto Locus 47. Fortitudinis. Hic priHhhh 2 mo loco esa substartivum cum Synonymis. Fortitudo, Virtus, Animus, Magnanimitas, Strenuitas, Vires, Robur, Nerri. Subjiciuntur Adjuncta & Actiones.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
