# Polyhistor. Vol. 3 612

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERPTIS PHRASEOLOGICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/612
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/612

Hinc sequitur Persona cum Synonymis, Fortis, Vir, Virilis, Animosus, Magnanimus, Fidens, Strenuus, Vehemens, Ater, Alacer, Magnus, Altus, Celsus, Excelsus, Erectus, Validus, Robustus, Nervosus. Subjiciuntur & hic adjuncta & actiones. Seqvuntur adverbia Fortiter, Viriliter, Animosè, Strenuè, Naviter, Vehementer, Acriter, Nerposè. Seqvuntur jam porro Audacia, Ignavia, Securitas, Periculum, Otium, Labos, Celeritas, Tarditas, Patientia, Impatientia, Constantia, Pertinacia, luconstantia cum Synonymis, Personis, Verbis, Adverbiis, singulaque cum adjunctis & Actionibus, ut si de Fortitudine quid dicendum sit, tam phrases quam sententiae mirifice variari possint, ut amplificationibus propemodum infinitis quasi via sternatur. Quis enim tam stupidus esset, qui, cum prae oculis omnia, quae 17rei insunt, habeat, ex illa sylvâ ligna usibus suis apta non comportet? Et sanè ad hunc usum potissimum respexit Sturmius. Valeant, inquit ille, sibu Thesauri linguae Latinae & de copia rerum & verborum, valeant Onomastici, valeant Graca: nullo loco erunt, si cum hac ratione comparubuntur, & si haec ratio, quae sola copiam ostendit, & viam praemonstrat orationis copiosae conficiendae, à vobis perficietur. Hoc si. feceritis, Calio loco aitJeumque laborem continuaveritis anuum unum & alterum, & decem communicaverint operas suas inter se, videbitis quantam capiam, quantanolurem vobis haec ratio sit allatura, non solum in rebus intelligendis, verum etiam in disserendo de quacunque re proposua. His enim locis distributis & completis, quatiescunque vobis dicendum erit, oratio vos non deficiet, & quae Aristoteles habuit praedicabilia, id est, applicabilia, vos habebitis applicata, qua Aristoteles habuit vacua, vos rehum & verbis habebitis condensata. Qui plenius horum excerptorum specimen velit, ille adeat ipsum illum de linguae Latinae resolvendae ratione librum, ubi initium orationis Tullianae pro domo suâ resolvit, & exemplo vocabuli VIS ra18tionem adornandi unius loci ostendit. Idem tamen etiam Particularum locos seorsim faciendos svadet, eorumque insignem utilitatem ex recensione Particulae CUM TUM, quae in illo libro habentur accuratissima, ostendit. Sed de particularum usu & sensu eorum investigando alibi plenius à nobis agetur: Est enim haec linguae Latinae pare minime, prout fieri debe19bat, exculta.* Rhetorica quoque collectanta separata ab illis habet, quae quamvis ad τὰ τεχνικὰ referri possint, utilius tamen erit, illa à generalioribus illis distinguere, ne nimiâ mole excrescat ille liber, & accuratiora sint, quae 20 seorsim instituuntur hac in re Excerpta. * Possent & caetera omnia τεχνικὰ huc referri & tota illa Placcii Encyclopadia Phraseologica, quâ secundum ordinem scientiarum locutiones proprias & latinas ex bonis autoribus excerptas circa quamlibet materiam exhibebit, autoribus ubique nominatis. Eam promisit Vir eruditus & ad rei literariae bonum multa & praeclara moliens, neque fullitur, cum ait in Historiâ Excerptorum, opus utilissimum & tam vendibile futurum, ut, si fami aut lucro scriberet, aliud nullum sibi prae consilia 21 manibus capiendum, censeat: Quod ut facere velit eum rogo.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
