# Polyhistor. Vol. 3 617

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERITI SINGULORUM VERBC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/617
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/617

* Phrases itidem sub titulis collocandas suadet Thomasius, se riem amplexus, quâ utitur in elegantiis suis Calvisius: quanquam ego etiam hîc fortuitam locationem malim, facilè dehinc indicis subsidio in ordinem redigendam. Non enim Ficheti judicium me terret, qui rerum ordinem praeferens Indicem plenum taedii & fastidii opus, & laborem Psyches intricatissimum pronunciat. Nam cum notae, ait, quae ad eandem rem pertinent, unoque in loco paratae & ad manum esse deberent, sparsae sint ut Osiridis membra, locis mille, mille notandi sunt numeri, pagine adeundae mille, quae res ad xestim redigit. Non sanè tanti est ista difficultas, quam ille his coloribus depingit.* Possunt & multa eorum, quae seorsim à Thomasio notantur, ut Epitheta, Apposita, Opposita &c. ad titulos phrasium transferri, ut non sit necesse tam anxiè & operosè illa distinguere; praesertim cum jam tot Autores viam hanc straverint.* In observationibus vocum ego selectum aliquem institui malim, ut disjungantur Civilia, Oratoria, Poëtica, Singularia, id est, quae semel tantum dicuntur, dubia ob varias lectiones, Comica, qualia sunt Plautina plurima, nequaquam in seria oratione usurpanda. Sunt & Germanismi vel ex Vorstio vel è lectione ipsâ notandi.* In Civilibus consulendum est Opus formularum Brissonii, ac Indices illi Freinshemiani & Böcleriani in Historicos confecti. Saepius enim apud illos aliâ significatione voces accipiuntur, quam fieri vulgò solet. Novi Virum prudentem, qui voces & phrases barbaras civiles, in scriptis publicis barbari seculi, & iis, quae nunc à Viris in Republicâ viventibus scribuntur. occurrentes, qualia sunt Acta publica, Capitulationes, Transacta, quorum aliqua Goldastus & alii collegerunt, excerpsit, tum ut ipse intelligeret eorum sensus, ac ad eorum genium, si opus est, loqui posset: Multum enim eâ in re consuetudini indulgendum. * Idem labor suscipiendus est illi, qui in Germanicâ linguâ civilem eloquentiam affectat. Colligendae enim illi sunt è Recessibus Imperii, Actis Lundorpii, Epistolis publicis, aliisque scriptis, phrases. formulae, particulae &c. quae frequentius ibi occurrunt, & civilis usus sunt. Nec credat facile aliquis, quam sit hoc adjumento futurum rerum negotia tractanti. Id ut faciamus, suadet etiam Schraderus Commentar. in libr. 3. Aristotelis. De Poëticis postea dicemus.* Multa ad delectum vocum pertinentia Buchnerus in libro de commutata ratione dicendi habet. Imprimis verò hîc notari debent 1. Vocum propriae acceptiones, 2. variae significationes. 3. translationes. quas posteriores, si quis velit, ab his sejungere & ad synonymorum loca transferre potest. * In his excerptis liberum unicuique esse potest pro fine & sco1 liii po suo, si quis ea, quae ad latinitatem quâ talem pertinent, ab iis, quae mere Critica & Philologica videntur, separare velit. Nam ad eloquentiam utilius est, si illa, quae purae Latinitati inserviunt, seorsim habeantur, ne laborem in* philologica verò & critica exterpta, quae propriè γλωσquirentis gravent.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
