Latin
DE EXCERITI SINGULORUM VERBC
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 618
Unproofread scanNot analysed yet
σήματα vocare videtur Quintilianus, multa habent observata de peregrinis, etiam de corruptis vocibus, barbarismis, etymologiis, quae si cum illis conjunguntur, mire omnia confundentur. *Fundus horum excerptorum est I. in optimis classicisque autoribus, quicquid ipsi observavimus aliique Viri docti, illuc pertinet. Modus autem observandi praescribitur quam optimè à Schoro in praefatione phrasium Ciceronianarum. 2. Pertinent huc commentarii Criticorum, è quibus seligendi sunt, qui ad aureae vel argenteae aetatis Scriptores uotas scripserunt, &ad genuinum vocum usum prae caeteris respiciunt. Quicquid enim illi jam tum observarunt, velut in lucro deputandum est. Itaque illa tantum notentur quam brevissimè ac velut per indicem ad ipsos autores remittendo, si ipsos autores habeamus. Observata singularum vocum &phrasium, si ipsi peculiares libros huic negotio destinare nolimus, poni possunt ad Lexici alicujus marginem, aut Grammatici perfecti operis, quale Vossianum est. Ita &aliorum &nostra observata juncta habebimus. *De particulis seorsim etiam collectanea instituenda essent. Nam, quamvis intermisceat quaedam Thomasius titulis suis communibus; plura tamen possunt de iis notari. Non contemnendus est modus ille, quo doctissimus Placcius in vocum rariorum collectione usus est. Nam ut ex Historiâ Excerptorum ejus libro de arte excerpendi annexâ discimus, vocabula, quae in Calepino habentur, Anagnosten sibi praelegere jussit, omissis testimoniis, iis quae sibi rariora videbantur, plumbagine subductis, Illa in chartis per plicaturam infractis exscribenda curavit, spatio relicto, quo notarentur à Calepino omissa. Haec iterum, cum labor cresceret, per indicem contraxit, signis additis, quae voces antiquatas, novatas, poëticas, Graecas, barbaras, suspectas, notatas aliis partim &vindicatas, alioque discrimine notabili, observatu prae aliis dignas, quà separatas quà constructas, frustrà apud alios Lexicographos quaesitas, secernerent. Parvo illo semper ad manum posito codicillo felicissimè se usum profitetur. Primum enim vastorum voluminum mole tractanda supersedere potuit, deinde ob coadunationem vocum rariorum, uno intuitu, semotis allegatis fese conspectui exhibentium, promptior earum inventio fuit: Quod certe imitatione dignum compendium est. Secundus Excerptorum liber Thomasio Observatorius dicitur. Quanquam enim &illa, quae in priori occurrunt, observationum nomine appellari possint, ac appellentur etiam ab aliis, maluit tamen ita distinguere. Ea, quae hîc sub titulis locantur, duplicis sunt generis. Pertinent enim vel ad copiam verborum, vel ad collocationem eorundem. Copiam verborum septem fontes revocat, 1. Synonymiam, 2. Commutationem, 3. Aequipollentiam, 4. Dilatationem, 5. Tropos 6. Figuras dictionis, 7. Figuras sententiae.