# Polyhistor. Vol. 3 62.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 62.1 to 62.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/62.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/62.1

Sed nolim tamen, ut mei causâ te in valetudinis periculum conficias atroci hâc hyeme, quae & exstinxit multos per saevitiam frigoris, & ad gravissimos morbos fomitem subministravit. Sed tamen & ab instituto tuo revocare te nolo, ne videar renuere hospitem jucundissimum, cujus ego saluti ut consultum cupiam, amor impellit, qui in varias partes nunc discinditur. Idem enim & jungi tecum, & à te disjungi cupit. Quod si vincere hujus tempestatis saevitiam idoneo vestium apparatu potes: si valetudinis constantia permiserit; tantum abest, ut dissuadere tibi iter velim, ut & alas tibi aptari, & Cyllaros & Pegasos currui tuo jungi cupiam, quò ad nos advoles potius, quam adrepas. Vide itaque, ne in via diutius haereas, sed alternatâ corporis recreatione frigoris vim inftingas. Sat cito ad noa veneris, si firmus valensque veneris. Reviviscent tuo aspectu Musae nostrae, quae jam totae obmutuerunt & obtorpuerunt, novos à te spiritus resumpturi. Animus certe noster, qui prostratus est & jacet penitus, tuis ita erigetur colloquiis, ut molestiarum & taediorum memoriam saltem illo, quo nobis ades, tempore, fit depositurus. Interim quotidie pueri mei ante portas erunt, ut tuum mihi adventum nuncient. Haec sunt, quae in juventutis usum hîc producere volni, ut his exemplis viam sibi sternerent. Ut ad eum modum imitatio instituatur, apparata aliquo & copia verborum opus est. Non enim hîc tam Ciceronis verba & 41periodi, quam ipsa enthymemata, attenduntur. * Triplex ergo imitatio est: 1. puerilis, quâ è phrasibus Autoris Classici sermo compingitur. 2. Amplificatoria, quâ periodi ex Autore Classico in multas diffunduntur, eodem argumento retento. 3. Oratoria, quâ variato argumento eadem enthymemata aliis verbis ac periodis efferuntur. Ejus exempla in hâc Sylloge ex42hibentur. * In primâ illâ multum curae industriaeque insumendum est. Etsi enim puerilis illa dicitur, virum tamen maturo judicio requirit, qui dextra applicatione phrases omnes in bene compositum fermonem compingere norit; qualis sub epistolae formâ quam commodissimè institui potest. Ego ante multos annos pro usum isto omnes Terentianas elegantias, quae in Comoediis ejus habentur, epistolis complexus fui, quibus in exercendâ juventute feliciter quidam usi sunt. Sed perlerunt mihi chartae, ab aliquo subreptae. Neque sanè indignus Viro docto labor esset, ac optimè de juventure mereretur, si quis talia Themata Epistolaria concinnaret: neque tamen nullum ingenium & judicium in eo requiritur. Haec linguâ Germa43 nicâ proponi pueris possent, ut in Latinam convertant.* Ad eundem modum olim ego è phrasium libellis epistolas pro tali usu concinnavi.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
