Latin
62.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 62.5
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm cum Phrases illae solutae &vagae sint, neque verborum cursu connexae, non habebunt illum ex eo labore fructum pueri, quem è verbis ac phrasibus recte ordinatis habere possunt. *Ejus tamen exemplum hîc apponam 44 epistolam exprobratoriam, è phrasibus illis extantioribus, quae in primis septem soliis Medullae Latinitatis Wendelini habentur, concinnatam: Quanquam abalienandus tibi planè jure amicorum videar, volens tamen ego nunquam ab ea jure abii, vel abibo. Abhorret &animus &auris tua à nobis; sed fac tamen, ne abhorreat à fide &à vero: Tantum enim abest, ut ego aliquid amicitiâ tua indignum admiserim, ut potius absit ab hoc omnis mea culpa, &nunquam me abduci ad hoc crimen passus sim, vel levissimis malevolorum hominum rumusculis. Et quò tu abis ad istas ineptias &suspiciones illas, ab recenti memoria praesentissimi amoris, quem paucis abhinc diebus à me tibi exhibitum esse ignotare non potes, dum à me integram illam summam porsolvi, quam à te debueras.