# Polyhistor. Vol. 3 62.5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 62.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/62.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/62.5

Verùm cum Phrases illae solutae & vagae sint, neque verborum cursu connexae, non habebunt illum ex eo labore fructum pueri, quem è verbis ac phrasibus recte ordinatis habere possunt. * Ejus tamen exemplum hîc apponam 44 epistolam exprobratoriam, è phrasibus illis extantioribus, quae in primis septem soliis Medullae Latinitatis Wendelini habentur, concinnatam: Quanquam abalienandus tibi planè jure amicorum videar, volens tamen ego nunquam ab ea jure abii, vel abibo. Abhorret & animus & auris tua à nobis; sed fac tamen, ne abhorreat à fide & à vero: Tantum enim abest, ut ego aliquid amicitiâ tua indignum admiserim, ut potius absit ab hoc omnis mea culpa, & nunquam me abduci ad hoc crimen passus sim, vel levissimis malevolorum hominum rumusculis. Et quò tu abis ad istas ineptias & suspiciones illas, ab recenti memoria praesentissimi amoris, quem paucis abhinc diebus à me tibi exhibitum esse ignotare non potes, dum à me integram illam summam porsolvi, quam à te debueras.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
