Latin
EXEMPLA EXCERPTORUM LEXICORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 620
Unproofread scanNot analysed yet
Lectio Plautina judicium requirit. 17. Poetismi solutae orationis. 18. Germanismi laudabiles. 19. Ii temerè non affectandi. 20. Germanismi vitiosi. 21. Dilatationes &Extensiones. 22. Parentheses. 23. Connexiones Periodorum. 24. Connexiones Historicae notandae. 25. Voces sonantiores &polysyllabica notandae. 26. Minores formula phrasibus accenseri possunt. 27. plures classes excerptorum observatoriorum dantur. 28. Johannis Rivii Excerpta in verbis recensentur. 29. Titii Diatriba de arte numerandi laudatur. 30. Σολοικοφανῆ veterum autorum ad Excerpta observatoria pertinent. 31. Boni Autores non secundum Grammaticorum regulas, sed hae secundum illos judicanda sunt. 32. Roposui Thomasii methodum, à quam non magnopere dissentio, nisi quod in libro Lexico distinctius verba proponi velim. Ac fuit illa excerpendi methodus admodum vetusta, ut discimus ex Photio, qui meminit cujusdam Phrynichii Strabii, qui de verbis oratoriis, historicis, vulgaribus, libros 37. scripsit, quorum titulus: Σοφιστικὴ παρασκευὴ h. e. Apparatus Oratoarius. Et exstat adhuc aliqua Epitome ejus, à Petro Nunnesio in lucem edita. *De verbis comicis ac Tragicis Epiterses Grammaticus scripsitur, ut liquet ex Stephano I de Urbibus. *De Poëticis Hegesinax Alexandrinus, ut ex Athenaeo discimus. De Historicis Parmenio Byzantius. Galenus nominum πολιτικῶν libros quinque scripsit. De verbis sordidis scripsit Publius Lavinius, ut patet ex Gellio lib. 20. 4 cap. 10 Plures autores veteres enumerat Schefferus libro de Stylo cap. 11. §. 12. *Colligi talia multa possunt è Commentatoribus in Autores, quorum studium laborem nostrum levabit. Sed circumspectè tamen etiam in his versandum: Nam &illi nonnunquam labuntur. Ut exemplum aliquod adducamus, ad librum Lexicum referas haec de vo6 ce Insanus, Insania, Insanire. *Voces illae apud veteres singulari significatione interdum accipiuntur. 1. Pro vehementia omni &excellentia in re seu bona seu mala, ut: Plaut Trinumm. Act. 3. Scen. 2. Insanum malum i e. magnum. Bacchid. Act. 4. Sc. 5. Insanum magnum negotium. Mostell. Act. 3. Sc. 4. Insanum bonae porticus; Ausonius de Croeso: dves insanum in modum. Hinc Casaubonus ad Athenaeum lib. 13. cap. 5. docet, Veteres, cum aliquid vehementer extollerent, solitos tanquam exclamantes orationi suae vocem μανία inserere: unde manarunt illae locutiones, μανικὸν ὅσον μέγα 1. c. insanum magnum, Virgilius tarbines insanos vocat, Quin &ipsi Hebraei hâc loquendi formulâ utuntur. Nam vox cat, &fluctus. hyb significat 1. inlanire, 2. laudare, 3. splendere, 4. jactare, 5. insano impetu agitari: quae significationes in eo conveniunt, quod cum vehementiâ quadam conjunctae sint, vid. Jerem. cap. 46. v. 9.