# Polyhistor. Vol. 3 621

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, EXEMPLA EXCERPTORUM LEXICORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/621
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/621

Graecis etiam frequens admodum est: Illi enim magnum amorem & studium voce μανίας exprimunt. Ita δοξομανὴς gloriae cupious, ἡλιομανὴς cicadae epitheton, Χρυσομανὴς, ἐππομανία studium equestre, ὀπλομανία studium militare. Ad copiam etiam & luxuriem illis transfertur, ut sunt voces, παρπομανὴς, ξυλομανέω, Ita apud Latinos. Plinius lib. 16. v. 27. vites insanas vocat, id est insolitae fertilitatis. Hinc singularibus plane significationibus ad alia transfertur. Cicero pro magnificis in aedificando sumptibus voce illâ utitur, pro Milone col. 777. B. Insana substructiones. Autor ad Herenn. lib. 4. col. 71. G. Tametsi in Tusculano quidem coepi insanire & in iisdem fundamentis aedificare. Ad Quint. Frattemlib. 3. ep 1. Ea villa, quae nunc est, tanquam Philosophiae videtur esse, quae objurget caeterarum villarum insamam. Huc pertinet ihud Plinii lib. 18. c. 5. Optimum est aliena insania frui, i.e. sumptuosa aedificia ab aliis magnis sumptibus & laboribus exstructa exiguo pretio sibi comparare, eaque inhabitare. Falsus itaque est Erasmus, qui eundem horum verborum sensum existimat, qui est versiculi illius vulgati: Felix, quem factuni alienae pericula cautum. Si quis enim caetera antecedentia & sequentia inspiciat, facile verum hunc esse sensum videbit. Accipitur etiam vox Insanire de quocunque immoderato sumptu, Plaut. Milit. Glorioso. Act. 3. Sc. 1. v. 159 Quid opus hospes sumptu tanto nostri gratia? Insanivisti hercule. Huc referendum quoque illud Virgilii Eclog. 3. Insanire libet quoniam Tibi, i. e. Sponsionem facere sumptuosam. Et illud Terentii Phorm. Act. 4. Sc. 4. vers. 37. At primo homo insanibat, id est, incredibile preposcebat, tium Patet vel ex unico hoc exemplo, quomodo congeri observationes singularium significationum in libro Lexico debeant. * Quanquam etiam istae acce 7 ptiones omnes ad librum phraseologicum sub titulis suis possint reponi, e. g. sub titulo aedifcandi: Gopi insanire in Tusculano, Insanae substructiones. Sub rituIo Habitandi vel Commodi: Insania aliena frui. Sub titulo samptuum: Quid opus fuit hoc sumptu nostri gratia? insanivistrhercule Sub titulo landandi Insanum bona porticus, (quanquam haec magis Comica, quam Oratoria phrasis est) Sub titulo labori vel negotii: Insanum magnum molior negotium. Sub titulo pretii vel aestimationis. Primo homo insanibat, i e. incredibile pretium poscebat. Atque sic notata magis usui in scribendo esse possunt. * utilissimum tamen est, etiam seorsim in libro Lexico notare, cum mirè hoc faciat ad loca similia in autoribus explicanda, ad quod prodesse liberphraseologicus sub titulis digestus non potest. Debent etiam ipsa verba sirgula rariora sub titulis phraseologicis notioribus consignari: quod facit Schonsledorus in Apparatis eloquentiae, & tualiii 3 det etiam Titius in Manud. ad Excerpendum. * Loca etiam integratam hic, quam in aliis libris excerptoriis, notanda sunt: ex appositis enim judicium de vero sensu ferendum est, patetque ex eo, phrasin alia occasione dictam probam & laudabilem, ad aliam translatam ineptam fieri.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
