Latin
625.1 to 625.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 625.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Trium verborum Esse, Facere, Habere ut magnam extensionem in latina lingua esse docet Riccius in Apparatu Elocutionis Latinae, sub voce Esse; ita variè in Dilatationibus illa adhibentur: Quibus Dare, Mittere, Ponere &alia nonnulla addi possunt. Magnus sanè earum dilatationum usus est in copiâ orationi conciliandâ, in qua Plagiasmi magnam partem obtinent, de quibus pluribus infrà agemus. *9. Parentheses. Quarum magna interdum elegantia est in Oratione tam solutâ quam ligatâ. In Orationibus non pauca passim occurrunt. In Poëtis quò magis elegantiae illic habent, diligentius notandae. Tales e. g. sunt. Ignoscite fasso. Sic credidit alma vetustas. Saepe (recordor enim.) Quis posset credere? Sic me mea fata trahebant. Parenthesis octo versuum est apud Virgil. 12. Aeneid. De artificio hujus Poëseos vide Scaligerum libr. 5. cap. 3. libri oe arte Poëticâ. Si mens non laeva fuisset. Quis talia fando temperet à lachrymis. Quod minimè reris. Res est non parva. Ut potius reor &potius Dii numina firment. Qui Te feliciter attulit Eurus (Eurus enim attulerat) si qua est modo corporis umbra. Insanire libet quoniam Tibi. Liceat concedere veris. Ne me incuses. Si quis modas. Nobis meminisse relictum* 10. Connexiones Periodorum. Ita notabilia Periodorum principia haec, sunt, ut inter legendum occurrerunt consignata, quae in meliorem ordinem digeri possunt; Etsi sic coacervata promptius se usui nostro ingerunt. Occurrit ex alio aliud. Neque inficior. Nec sum ignarus. Non deprehendo illorum follicitudinem. Nondum commemoravi. Non alienum erat hoc loco. Ac primò quidem illad praetereundum haud est. Jam verò magnae circumspectionis opus est. Sed satius esset hac silere, nisi ex se calamitates magnae loquerentur. Dubito autem hic an-an-Oportunum erat hoc loco. Non poterant ista satis occupare industriam tuam. Neque verò tantùm de hoc, sed &de illo. Quanquam nescio magisre. an. Ita habeo &animum induco meum. Illud etiam me commovebat. At enim aridam orationem non sequitur affectus delectationis. Atque adeò mihi concedendum est magis quod. Ad illecebras aetatis accedebat etiam forma. Quid illud quanti tandem faciendum putatis? Et quuquis est, qui putat. Nisi Orpheum audire prastat. Mihi quidem neque fas videtur. Quanquam ego mihi sic persuadeo. Sed de his audietis in Locis.