# Polyhistor. Vol. 3 625.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 625.5 to 625.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/625.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/625.5

Longum est ire per singula. Mitto jam. Non credat hoc quisquam. Praeterea accedit. Pracipuum. Proximum. Adhaec. Huc pertinet. Huic geminum est. Quid? quod. Quin etiam. Nam ad illud quod attinet, si -si-si postremò. Haec & multa alia colligi possunt, si velis distinctè, ratione membrorum Orationis, ut fecit Hugues, aut sub certis Particulis, quibus illae formulae respondent, ut fecit Elias Major in libro de varianda oratione, & multum adferent ad orationem elaborandam adjumenti. * Inprimis utile erit connexiones Historicas notasse, quibus vel ab uno membro ad aliud, vel ab historiâ ad historiam, vel à Circumstantiâ ad Circumstantiam pervenitur. Eae enim multum saepe negotii facessunt. * Voces numerosiores, 36 sonantiores, grandiores, polysyllabicae seorsim collectae ac sub pedibus suis dispoKkkk litae sitae inservire numero oratorio formando possunt. Hunc colligendi modum vehementer suadet Scioppius in Epistolâ Consultatoriâ de Stud. Illud non possum, quin diligenter animis Siudiosorum instillem, ut in lectione Ciceronis studiosè cum vim verborum simplicium investigent, eruant, erutasque in librum observationum referant: tum compositionem & numeros à Cicerone, tanquam perfectusimo Oratore, fre27 quentatos observent.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
