Latin
EXEMPLA EXCERPTORUM LEXICORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 627
Unproofread scanNot analysed yet
quuntur deinde conjuncta vocabula &περὶ τῆς τῶν φράσεων ἐυπορίας, Loci XX. quorum quidem usus aliquis in Grammatica arte, in Phraseologicis excerptis, quà talibus, nullus est; Hîc enim Titulos requirimus è visceribus rerum, non è Grammaticis technicisque notionibus, depromptos. Quae de Periodis sequuntur, ad Rhetoricam potius quam ad Grammaticam pertinent. Loci Syntaxeos variae ad observatorium quidem librum referri possunt: Sed in illis, quae obvia, nec rariora sunt, supervacanea colligendi opera est: ac notari talia ad accuratioris Grammarici opus possunt. *Inter illos tamen Rivianos Titulos ille: Σολοικοφανῆ veterum: locum in observatorio libro meretur. Qualia multa in Auctoribus classicis, in Digestis è veterum) Ctorum libris excerptis, reperiuntur; è quibus nonnulla congessit Anton. Matthaei in Collegio Fundamentorum juris Disp 12. corollar. ut verè σάλοικα judicans, quae tamen satis latina &exemplis optimorum autorum probari possunt: ut ineptè vapulare illis Priscianum existimet: *Neque enim Grammaticorum regulis boni subjici Autores debent, 32 sed ex illis Regulae formari, vel Regulis exceptiones poni, CAP. V.