# Polyhistor. Vol. 3 627

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, EXEMPLA EXCERPTORUM LEXICORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/627
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/627

quuntur deinde conjuncta vocabula & περὶ τῆς τῶν φράσεων ἐυπορίας, Loci XX. quorum quidem usus aliquis in Grammatica arte, in Phraseologicis excerptis, quà talibus, nullus est; Hîc enim Titulos requirimus è visceribus rerum, non è Grammaticis technicisque notionibus, depromptos. Quae de Periodis sequuntur, ad Rhetoricam potius quam ad Grammaticam pertinent. Loci Syntaxeos variae ad observatorium quidem librum referri possunt: Sed in illis, quae obvia, nec rariora sunt, supervacanea colligendi opera est: ac notari talia ad accuratioris Grammarici opus possunt. * Inter illos tamen Rivianos Titulos ille: Σολοικοφανῆ veterum: locum in observatorio libro meretur. Qualia multa in Auctoribus classicis, in Digestis è veterum) Ctorum libris excerptis, reperiuntur; è quibus nonnulla congessit Anton. Matthaei in Collegio Fundamentorum juris Disp 12. corollar. ut verè σάλοικα judicans, quae tamen satis latina & exemplis optimorum autorum probari possunt: ut ineptè vapulare illis Priscianum existimet:* Neque enim Grammaticorum regulis boni subjici Autores debent, 32 sed ex illis Regulae formari, vel Regulis exceptiones poni, CAP. V.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
