# Polyhistor. Vol. 3 628.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 628.1 to 628.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/628.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/628.1

* Critica à Grammaticis differunt: Nam etsi supra men 2 tionem fecimus Glossematum & Collectaneorum Lexicorum, diversa tamen haec Rkkk 2 investigandos, quae ego vohaec ab illis sunt, & instituuntur ad sensus autorum 3 carim ad distinctionem caeterorum Excerpta Critica & Exegetica. * Adornari autem illa hoc modo possunt: Sensus accuratos in Autoribus quaerimus, vel è variarum lectionum investigatione, vel ex ipso verborum sensu. Quod ad varias lectiones attinet, illae è MStis codicibus consignari, vel ad margines librorum possunt, vel libris separatis secundum Autorum paginas dispositis; Nam ex collatione illarum ad veros sensus Locorum Autoris pervenimus. Exegetica Excerpta ita adornanda sunt: Adscribenda sunt ad margines Autorum loca Autorum, qui explicant illa verba; vel separatus adornari liber potest secundum ordinem librorum Autoris: * Illa excerpta si à prima juventute instituantur, nunquam deesse poterit materia in autores commentature, vel lectiones super illos instituturo. Habemus tot libros adversariorum, observationum, quibus varia autorum loca explicantur: Illa omnia referre ad has velut sedes suas possunt. Illustrantur nonnunquam data occasione in aliorum commentariis autorum loca; etiam haec referri illuc possunt. Non credat aliquis, quanto usui talia excerpta sint. Sic quoties occurrit aliquid ad Virgilium, illud ad marginem Virgillanorum operum scribatur: ita fiat & in aliis. 6* Subsidio hic esse possunt indices Autorum vel laudatorum, vel emendatorum, 7 qui subjungi solent libris Criticis. * Hi si in omnes Autores essent, & accurate satis conscripti, supersedere hoc colligendi labore poteramus. Verum cum in plurimis illi deficiant, ac tumultuarie sint conscripti, nec loca Autorum statim 8 conspicua sint, rectius ipsi tales Excerptorum libros conficiemus.* Reperiuntur quidem indices in Tomum 3. & 4. Facis Criticae Gruterianae, in quibus accurate notata sunt Autorum loca ac verba ipsa, addito semper autore, ubi ex9 plicatio invenienda; * Sed in reliquis Tomis labor ille desideratur, qui tamen in tali opere, & quod ad illos usus concinnatum est, summe esset necessarius; 10 Eum enim in finem Gruterus hos libros junctim edi curaverat.* Eodem modo in Legibus Romanis vel in Sacro Codice Excerpta Exegetica quis conficere poterit, magno futura usui, si labor cum aetate & annis creverit. Nam in explicatione Legum Romanarum vehementer vacillamus; essetque talium excerptorum ad explicationem legum maximus usus, ipsis etiamJCtis non observatus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
