Latin
628.5 to 628.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 628.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Plerique enim ex illis parum de interpretatione genuina Legum Romanarum solliciti, ad auream praxin omnia conferunt: in quâ solida legum interpretatio, quae ex his subsidiis petenda est, pro Scholasticis tricis &inutili labore habetur. Illud tamen certum est, infinita restare in his agenda, quae talium excerptorum beneficio confici possunt, ut nunquam defutura sit materiaJCto, si novas Commentationes scribere in Leges velit, &quidem eruditas: cum vulgares illi Com11 mentatores non nisi cramben coctam centies recoquere soleant. *Quis eorum *Hinc sane Bi12 excerptorum in Theologicis usus, quilibet sane facile intelligit. blia Critica ortum suum trahunt, in quibus illud fortassis desiderandum est, quod Cap. V. de Excerptis Criticis, Exegeticis, Antiquariis. quod nimis concise omnia tractentur, &Autorum loca non satis accuratè notentur. Ex his tamen magnum usum in Theologiam inferri, stupidus certe esset, qui negaverit. *Neque adeò in Medicis talium excerptorum usus contemnendus est. Etsi enim non tam autoritatibus, quam rationibus, illa constent, est tamen, ubi Hippocratis &Galeni verba aliam aliamque interpretationem admittunt: est ubi in nominibus morborum, in nominibus materiae medicae, magnus Philologiae usus est, quem aliquâ ex parte demonstrarunt Hoffmannus in variis suis Lectionibus Medicis, in Officinalibus suis *Jul. Caes.