# Polyhistor. Vol. 3 629

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERPTIS CRITICIS, EXEGETICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/629
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/629

Scaliger in Commentario in Theophrastum de Plantis; Bodaeus Stapel alio in eundem Autorem commentario; * Salmasius commentario in Polyhistora Solini, qui & ipse opus vastum de materia medica prae manibus habuit, cujus prolegomena jampridem edita. Nunc vero ipsum opus de Synonymis & Homonymis & Hyles latricae inter appendices Polyhistoris Soliniani nuper recusi curante Lantino prodiit, quo ille mirifice Medicorum labores juvat, non Latina solum & Graeca, sed & Orien tali Nomenclatura rerum & lectione instructissimus.* Multa in his praestare 16 potuisset Hieron. Velschius, Vir ut in medicinâ, ita & in Graecâ & Orientali literaturâ, consummatae eruditionis. Jungi his possunt Excerpta Antiquaria. Quanquam enim illa ad Historicos videntur pertinere, nolim tamen misceri cum illis. Cum enim Historica vel ad Civilem usum congeruntur, vel ut accuratior ipsa historia habeatur, nimis prolixum & taediosum esset, in isto cumulo ista quaerere. * Continent verò Excerpta Antiquaria ritus variarum gentium circa res certas.6 Jam verò methodus illa colligendi varia esse potest: vel enim respicimus ritus illos, secundum solennia actionum humanarum institutos, atque sic ordo talis adhibendus esset, qualis in Antiquitatibus Rosini & Dempsteri. Sed praestat potius sequi ordinem rerum, illisque collectaneis deinde subnectere indicem rituum, secundum varias in Republ actiones dispositorum. Placet itaque mihi, nuda hic consignari lemmata rituum, adjectis Autoribus, qui de illis agunt: nam exscribere nimis prolixum esset. Velim deinde lemmata illa numerari, appositis in fronte numeris, si forte unum lemma ad plures titulos pertineat, ut non opus sit, integrum exscribi, sed tantum paginam alterius tituli & lemmatis numerum poni.* Josephus Laurentius in Polymatbiâ suâ libros & indices tales confecit secundum Alphabeti seriem, sed non ille ordo observatus est, qui debebat, & paucula illa tantum sunt; possuntque longè plura illis addi. Deinde neque lemmata sunt numerata, neque sub titulis diversis repetita. * In his omnibus tamen, si ad usum transferantur, modus tenendus est à viris doctis, ne in Maresii censuram lib. 2. epist. 44 incurrant. Ita verò ille: Nec plurimorum hujus aevi er uditorum morem amulari convenit, qui toti sunt in apicibus syllabarum examinandis, vocibusque appendendis, & in Criticis quisquiliis & in Grammaticis: nec in ullius libri licet accurata editione unquam acquiescunt, sed semper haerent: aliunde etiam nimii in antiquorum Kkkk 3 rum ritibus utque ad minutias & extremam anxietatem enucleandis & observandis: quorum pleraque talia sunt, ut ea ignerare Quintilianus fortasse inter Grammatici virtutes habiturus fuerit, & longe majora ac potiora in libris quarere, nec circa voces resque minimi ponderis & inutiles consenescere oporteat. CAP. VI.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
