Latin
64
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 64
Unproofread scanNot analysed yet
rem &manum ultimam Autoris sui non expertis, nec proinde omnia promiscue luce publica esse digna. LXXXVII. Classi Secundae Affectorum, ab Autore, in Scriptis suis, Catalogisque publicis, promissorum quidem, sed deinceps, vel plane derelictorum, vel ad finem haud perductorum, a nobis vindicantur: 1. Tr. de eo, quod Divinum est in Disciplinis, in Progr. Invit. ad Lectt. Acroam. A. 1683. promissus. Primas illius Lineas Progrimma exhibet ejusdem Argumenti Pentecostale, A. 1687. publicatum, &A. 1689. Libro I. Polybistoris Literarii, c. 12. ,A. 1698. autem in Progammatum Sylloge, recusum, de quo §. 74. jam nonnulla diximus. Comm. de Infelici Eruditionis hoc nostro tempore statu, quem meditatus esse a Joh. Ludov. Hannemanno, in Praef. Ovi Hermetico-Parmcelsici (66.) ,perhibetur. Tractatus de Germanorum in Rem Literariam Meritis, supercilioso Exterorum opponendus Contemptui, quem non solum Parte II. Commentarii de Lingva &Poesi Germanica, c. 2. p. 248. ,in Programm. ad Lectt. Acroam. publice est pollicitus, sed Lectionibus etiam Academicis A. 1686. coepit proponere, &Polybistori suo, uti Schema illius, eodem A. 1686. publicatum, ostendit, Appendicis instar voluit adjungere. Sed pertexere illi telam inchoatam, Opusque tot Eruditorum Votis expetitum (cujus solum superest Exordium, inter Schedas Studiosi, qui e dictantis ore in Auditorio exceperat publico, repertum, &in Dissertationum Academicarum Volumine (67.) A. 1699. excusum) feliciter absolvere, non licuit. Testem allego Henr. Muhlium, Successorem, qui, in Epistola ad Wilh. Ern. Tenzelium, A. 1692. ,d. 30. Martii, ita de illo scripsit (68.) : De Meritis Germanorum spes votumque plane decollabit. Non enim nisi paucula, quae Consilium Institutumque hujus Argumenti aperiunt raptim, &sine cura, inchartam conjecit. Argumentum ejus idem Muhlius, in Poemate Manibus Nostri Sacro, hisce Elegis eleganter exponit: Invideat nobis Batavus, sint Gallus &Anglus, Nomina Teutonicis non satis aequa Viris: Hic nostris adstat meritis, parat ille Theatrum, Quo prostent titulis conspicienda suis. Civibus ille studet doctis, ne fama laboret,