# Polyhistor. Vol. 3 64.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 64.1 to 64.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/64.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/64.1

testatur, quosque magno numero in suâ Bibliothecâ Peirescius habuit, & plures etiam inter barbarorum manus tenentur thesauri, quàm nos credimus. Hic ego hanc omnibus Bibliothecarum poffessoribus mentem optem, quam habuit Laurentius Pignorius, vir ingenio & scriptis illustris, qui ut ipse in Bibliothecâ suâ multos habuit MStos Codices, quos recenset Tomasinus Episcopus Aimoniensis in dissertatione de vitâ, Bibliothecâ & Museo Laur. Pignorii, ita omnibus illos obtulit, si quis vellet proferre in publicum: ita enim in Symbolarum Epistolicarum lib. 1. Epist. 33. ad Johannem Thuilium scribit: Non omninò inscitè birundines olim cygnos arguebant, propterea quod canendi artem nollent in publicum proferre, sed pratis solùm fluminibus & Zephyro canerent. Occultae Musicae, vetus est dictum, nullum esse alicubi commodum, cujus ego praecepti memor, si quid in arculis meis pluteisve latet, id omne consilium est transscribere publico bono, ut docti homines quos editionis fortuna destituit, volitent aliquando per orm virùm, & postumâ hâc famâ perfruantur meritò jure. Utinam verò, quod ego tenuitati meae impero, id exequantur alii copiosi & locupletes, qui Bibliothecas (nisi Bibliotaphia malimus appellare) refertissimas habent ineditis bonorum autorum foetibus, co consiliô, ut incompedibus habeant immortalia monumenta ingeniorum, donec illa ignis fortuitus redigat in favillas, vel vis major hostilitatis aliò avertat. Hisce nos precamur bonam mentem. MStis accenseri possunt veterum Autorum libri editi, manu virorum doctorum ac Criticorum illustrium notati. Cùm enim ideo in pretio sim MSti Codices, quod illorum beneficio loca corrupta emendari possint, merito aestimari & debent illi libri, in quibus jam tùm illae emendationes à viris doctis sunt institutae: ac si verum fateri velimus, plus saepè in illis utilitatis est, cum labore illo taedioso inquirendi & conferendi sublevemur, ac praeterea judicium Critici accedat, qui suae censurae rem jam fecerit, quod potissimum est. Si enim vel Scaliger vel Salmasius fuerit, non sunt à tali manu meptiae expectandae.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
