# Polyhistor. Vol. 3 64.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 64.5 to 64.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/64.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/64.5

Ac fuere in Belgio hoc consilio usi, ut sibi compararent autores, manu Scaligeri notatos, è quibus adeo profecere, ut magnam sibi è scriptis Criticis famam, alieno tamen ingenio fulti, acquisiverint: Quorum ego nomina intacta relinquo. Meritò ergò talibus libris idem, quod MStis ipsis pretium statuitur, ac vidimus plerumque illustrium Criticorum Bibliothecas eam ob causam, majore quàm sperari poterat, lucro venditas. * Magnus talium librorum numerus in exquisitissimâ illâ Nicolai Heinsii Bibliothecâ fuit, cujus Catalogus vel ideo aestimari viris doctis debet, quanquam & aliis optimis scriptoribus affluat. Sunt & in Catalogo Bibliothecae Goësiannae nuperrimè venditae ejusdem generis libri non pauci. Tertium à veris illis Manuscriptis Codicibus locum occupant illi libri, qui primum è MStis emendatis antiquioribus, à peritissimis Typographis, curantibus viris doctis, sunt editi, qui magnam proinde fidem in variis lectionibus decidendis, & emendationibus corruptorum locorum habent In his numerantur autores, qui Romae ab Aldo Pio Manutio. Florentiae à Juniis, in Galliis à Stephanis, quorum vitae & res à Theodoro Jansonio ab Ameloveen descriptae, à Sebastiano Gryphio, cui Scaliger libros de causis latinae linguae dedicavit, in Germaniâ à Frobenio, Oporino, Commelino &c.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
