# Polyhistor. Vol. 3 641.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 641.5 to 641.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/641.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/641.5

Referenda haec formula est ad verba Esse vel Existentiae, ad circumstantiam temporis relata; Simpliciter enim dicere poterat: Marcellus maximo beneficio à te affectus est. Nota iterum variationem Conjunctionis Copulativae per Comparationem: cujus ex salute non minor pene ad omnes, quam ad illum ventura sit, latitia, pervenerit. Quod ei quidem merito ac jure optimo contigit. Haec periodus separatim ponitur, sed partim refertur ad praecedentem, partim connexionem praestat propositioni secuturae; Ideoque vel ad formulas πλαγιασμῶν, vel ad formulas connectendi referri potest. Si ut πλαγιασμὸς consideratur, referenda est ad formulam esse vel fieri, factum esse h.m. Quod ei merito atque optimo jure contigit; ue hoc beneficio afficeretur. Quae sequuntur periodi aliquot, hanc propositionem continent: Laus restituti Marcelli coeteras Caesaris laudes superat. Tota haec periodus: Mmmm dus: Nullius tantum est flumeningenii &c. adhiberi potest, cum dicimus derebus magnis vel absolute vel comparate. Absolute: nullias tantum flumen est ingenii, qui enarrare res tuas possit, pro: res gestae tuae sunt maximae. Comparato sensu ita adhibetur, ut primum amplissimè laudentur, quae minora visa sunt, ut eò ampliora sint, quae sequantur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
