Latin
DE EXCERPTIS COPIOSAE ORATIONIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 642
Unproofread scanNot analysed yet
Referatur ad formulas asseverandi, &separatim illa: tamen hoc affirmo, &hoc pace dicam tuâ, nullam laudem esse ampliorem, i. e. nulla laus major est. Soleo saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus. Mirabilis hîc πλαγιασμὸς est ad rem magnam significandam; &referenda haec formula est ad verba intelligendi &cogitandi. Quae quidem ego, nisi ita magna esse fatear &c. amens sim: Pertinet haec formula ad formulas asseverandi, reflexa ad titulum generalem magnitudinis. Duplex quasi πλαγιασμος esse videtur; primus: fateor esse magna, pro, sunt magna; secundus: nisi magna esse fatear, amens sim. Est πλαγιασμὸς περιβολῇ auctus. Additur tertio Hyperbole: ut ea vix cujusquam mens aut cogitatio capere possit. Elegans exemplum in rebus magnis exaggerandis. Potest etiam integra haec formula ad verba Syncritica referri; Tota enim haec formula comparationem auget, cum simplex sententia: haec facta tua omnium facta superant, vel, factum tuum priora tua superat. Nam bellicas laudes &c Periodus haec nihil aliud dicit, quam bellicae laudes non sunt propriae Imperatorum. Haec sententia dilatatur vel πλαγιασμῷ vel assumptione, praemittendo verba generaliora; quae resolvuntur in formulam generalem negandi. Nam si ita formes sententiam: Negant quidam laudes bellicas esse proprias Imperatorum; Formula illa negandi per Expolitiones exprimitur: solent extenuare verbis, easque detrahere ducibus. Totum hoc &c. est inquam tuum: ad titulum asseverandi per iterationem verborum refertur. Domuisti gentes: Amplificatio sententiae per πρόσληψιν adjunctorum &circumstantiarum, ut in superiori periodo per πρόσληψιν partium. Quae &naturam &conditionem, ut vinei possent, habebant, pro, vinci poterant. Referendus ille πλαγιασμὸς est ad verba generalia esse, sive simpliciter, sive per conditionem. Nulla est tanta vis &c. Vere magna &la est haec periodus, &crescit antithetis, expolitionibus crebris. Notetur subjectum totius periodi, quod in meris Infinitivis consistit, praemitti, &praedicatum postponi per resumptionem subjecti; cujus formula: hac, qui faciat. Ita enim instructa periodus numerosior est, quam si ita concepta fuisset: Qui animum vincit, iracundiam cohibet, non ille cum summis viris comparandus, sed &c. Ita enim traheretur sensus, &membrum nimis cresceret. Referenda est haec quoque formula ad verbum generale faciendi, vincere, cohibere, temperare, extollere, amplificare: haec qui faciat. Estque hic, quod benè notandum, πλαγιασμοῦ postpositi enemplum. Deinde duplex est πλαγιασμὸς: posterior enim formula ad verba Epicritica pertinet. Non ego cum cum summis viris &c. Potest &eadem formula referri ad verba Syncritica: est enim formula comparandi per ὑπερβολὴν. Ita hic comparat, ut ponat extra omnem comparationem, quae summa est exaggerationis nota. Duae hae periodi sequentes nihil aliud in se continent, quam hanc sententiam: Qui seipsum vincit, major est omnibus, &haec sententia per χωρισμὸν, per exaggerationes &ἀυξήσεις in plures periodos distrahitur.