# Polyhistor. Vol. 3 643.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 643.1 to 643.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/643.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/643.1

Quo studio incendimur? Ita vel simpliciter, vel per interrogationem possumus dicere; quo studio incendimur, cum tua legimus. Referri potest ad verba generalia affectuum, & in specie amoris, desiderii, i. e. ac si diceremus: res tuas gestas libenter legimus. Gratias agere gestiunt: πλαγιασμὸς per verbum generale affectus. Cum lacrymas viderem, omnium memoria pectus meum effodit, pro, tactus sum commiseratione Marcellorum, quibus tu dignitatem restituisti. Etsi hîc enthymema latet, referri tamen potest ad formulas generales affectuum, & quidem commiserationis. Est etiam hoc exemplum περιβολῆς per enunciationem relativam. Hunc tu igitur diem antepones: Possunt haec verba etiam inter formulas referri, si subintelligantur, quae hîc sunt praemissa. Ita enim institui sermopotest: Hunc tu diem &c. jure antepones, quo hoc beneficio nos affecisti, i. e. magno beneficio nos affecisti. Referri potest ad verba ἐπικρίσεως vel συγκρίσεως & superlationis. Vereor hoc &c. Reterri haec formula potest ad verba generalia intelligendi dicendi & affirmandi, reflexa ad titulum magnitudinis, & accommodatur rei magnae, de qua dicturi sumus. Atque hoc quam late pateat, attendite: Est quasi πρόσλήψις pollicitationis, quando aliquis se aliquid magni probaturum promittit: potest etiam ad verba generalia intelligendi referri, etsi accedat figura ἐπιστροφὴ, prout si diceret: hoc judicium multa complectitur. Nam si quis vocem Attendite per Synonyma amplificaret, rectius hujus formulae usus pateret. Jam verò animis vestris putate, atque ante oculos vobis ponite, quam late judicium pateat, pro: late judicium patet. Judicavit à plerisque susceptum, pro: absolvit à crimine perduellionis. Vox itaque judicavit inter πλαγιασμοὺς referri debet. Referenda est haec formula ad verba ἐπικρίσεως. Πρόσληψης est causarum, qua amplificat sententiam. De pace agendum esse existimavi &c. Tota periodus nihil loquitur, nisi haec verba: Ego pacem semper sectatus sum, quam ille circumloquitur per verba generalia opinandi, & in contrariam partem flectendo sententiam per generalia verba affectuum, scilicet doloris, & verba negandi.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
