Latin
643.5 to 643.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 643.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Formula illa referri potest ad verba generalia persuadendi, vel etiam asseverandi, notum est, manifestum est, Tantum apud me grati animi memoria valuitut nihil illi denegandum arbitrarer. Est etiam formula morata. Sententia enim: nihil ipsi denegavi, Amplificatur è loco gratitudinis. Possunt enim &tales formulae è virtutum locis amplificatae seorsum colligi. Quod quidem meum consilium minime obscurum fuit. Haec verba, etsi hic sententiam complent, tamen reflectunt ad superiora, &potest illa formula adhiberi, cum aliquid asseveramus; &referri sub titulos, manifestum est, h. m. Meum consilium minime obscurum fuit, cum illa res inter nos disceptaretur. Ex quo nemo &c. Tota haec periodus hanc sententiam habet: Caesar voluit pacis autores conservare; estque in hâc sententiâ quadruMmmm 2 plex πλαγιασμὸς, 1. ex verbis ἐπικρίσεως, 2. ex verbis dubitandi, 3. ex verbis voluntatis. 4. iterum ex verbis ἐπικρίσεως. Estque haec sententia sub modo conclusionis seu illationis concepta 1. ex quo nemo erit tam injustus rerum aestimator. 2. qui dubitet. 3. quae Caesaris voluntas fuerit. 4. cum pacis autores conservandos cenfuerit. Atque id minus mirum fortasse tum, cum esset incertus exitus.