# Polyhistor. Vol. 3 65

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/65

Opus plenum & accuratum de ortu & progressu Theologiae Enthusiasticae, quod A. 1662., Diss. I. Theologiae Gentilis Politicae p. 48., a se jussit expectari. * 6. Comm. de Principiis Naturae Incognitis, de quo ita Ipsemet, in Stentore Tαλοκλάστη p. 44., scripsit: Fatendum sane est, in Causarum investigatione plus saepe subesse difficultatis, etiam in minimis, quam credant Lyncei illi minutiarum Speculatores. Quae me causa aliquando impellebat, ut de Principiis Naturae incognitis Commentarium meditarer, per omnia Naturalis Scientiae Capita demonstraturus, sine Principii alicujus incogniti subsidio extricari nos his difficultatibus non posse, ac nullam, hunc usque in diem, Sectam satis validos his nodis cuneos admovere. Epistola de Tinsmutatione Metallorum Editio nova, longeque auctior, quam molitum eum esse, praeter Vitae Continuatorem, testis est J. Lud. Hannemannus, in Ovo Hermetico-Paricelsico p. 133. Incujus Libri Appendice, p. 12., edi etiam optat Chronicon Chemiae Adeptae, quod quidam Colonellus studio & opera Magni Morhosii concinnavit & collegit. Confer, quae §. 66. de hac Epistola jam diximus. Dissertationis de Principe Medico, Rostochii A. 1665. publicatae (de qua §. 56. consulenda), Editio nova auctior, P. II. Hist. Nat. MS., c. 8. promissa. 9. Dissertationis de Pamdoxis Sensuum, A. 1676. Kilonii evulgatae, Editio nova longe auctior, sive Liber hujus Argumenti integer, in Stentore Taλοκλάσῃ p. 142. promissus, uti §. 67. jam est monitum. 10. Commentatio πολῦιστωρ de Ungve, in Catal. Nund. Vern. A. 1664. Lips., p. 37. promissa, sed nunquam (licet factum illud esse Georg. Matth. Konigius, in Biblioth. Veteri & Nova, falso tradat) edita. Idea Viri Boni, ad Theologiam seu Philosophiam Veterem Gentilem adumbrata, II. quam, in Catal. Nund. Vern. A. 1664. Lips., p. 37., promisit. Nucleum ejus sistit missa & Latente p. 37. (71.) in Diss. de Germania Literis Artibusque nulli regioni secunda, Rostochii A. 1698. edita, p. 2. 6. 7. 58. (72.) in Actis Erud., M. Jul. A. 1699., p. 291. (73.) in Poem. cit. p. 7. (74.) in Biblioth. Acad. p. 61. (75.) in Diss. de Principe Hebraice docto p. 4. (16.) in Praefat. Dissertt. Academicarum Morhosii. sistit Oratio V. de Viro Bono, ad mentem Philosophorum Gentitium, A. 1669. habita, de qua §. 82. consulenda. 12. Commentatio de Heroibus, promissa Diss. I. Theol. Politicae p. 24. * 13. Homiletica Erudita, Praecepta Conversationis Eruditae exhibitura, quam se scribere aliquando voluisse, sed dein Consilium istud abjecisse, Libri I. Polybistoris Literarii Cap. XV. (quod totum in Sciagraphia Laboris hujus sistenda occupatur) significavit. Jacturam Operis istius Morhofiani Christ. Dav. Funccius, Görlicensis (Autorem Eruditorum, dum viveret, facile Principem salutans), prolixe, in Vindiciis Seculi Nostri, Francofurti A. 1696. editis, p. 331. 332., deplorat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
