# Polyhistor. Vol. 3 651

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 651. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/651
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/651

cui non forum, in quo amnis aequitas continetur; non campus Consularibus auspiciis consecratus; non curia, summum auxilium omnium gentium; non domus commune perfugium; non lectus ad quietem datus; non denique haec sedes honoris unquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. In his, ersi πλαχίασμοι & προσλήψεις notari possunt, tamen tituli sententiarum seorsim poni debent suo ordine; neque opus est, ut labor ille describendi duplicetut; Signatantùm poni possunt, quae remittant ad numeros & paginas. Ita haec sententia: Rempublicam conservavi, ad vocem conservandi & ad vocem Reipublicae referatur. Altera: nullo in soco tutus sum, referatur ad titulum generaliorem Securitatis publicae. Nam generalem titulum semper ego praemitti velim. Talium sententiarum amplificatarum pauca exempla collegit Nicasius Baxiùs in Medullâ Eloquentia, quae hîc Kiloni cum meâ praefatione de omni in Eloquentiâ excerpendi ratione edita est. (a) * Congessisse è recentioribus his quodammodo similia Meifartus in Melli. 28 ficio suo Oratorio videtur: unde non tam mella, quam lutum saepe legunt tirones: verum sine discrimine, nec eo ordine, quem desideramus, nec ad illum usum. Denique è lacunis maximam partem haurit, quod felicius è fon* His sententiis amplificatis te ipso ac rivulis limpidioribus hauriri poterat. ita utemur, ut ad illarum exemplum respiciamus, aliaque expressione imitemur. Nam qui ex his velut centonibus orationem consuunt, eorum prima tirocinia non quidem culpaverim: sed quibus maturum in oratione judicium est, ita has temperabunt formulas, ut eosdem quidem sensus retineant, verba tamen ipsa non describant, ac ordinem interdum invertant; recto tamen in omnibus adhibito judicio. Ex Oratione pro M. Marcello haec excerpemus. 1. Hodie mihi verba 30 facienda sunt. Diuturni silentii, -- more dicendi. 2. De re magna dicturus sum. Tantam mansuetudinem, praeterire possum. 3. Fortunam adversam amici egrè fero. Dolebam enim -- distracto. 4. Dignus est beneficio. Est fortunatus ille -- praestantior. §. Res magnas gessisti. Nullius tantum est flumen, amens sim. (Tribus enim periodis nihil aliud, quam hoc dicitur.) 6. Res tua cum caeteris conferri non possunt. Soleo saepè ante, victoriis illustratae sunt. 7. Bellica laudes minores sunt. Nam bellicas laudes. . ducit suum. 8. Laus haec tibi propria est. At vero hujus gloriae C. Caesar, - propriam fatetur. 9. Victor es multorum populorum. Domuisti gentes immanitate-abundantes. 10. Se ipsum vincere maxima victoria est. Domuisti gentes, - simillimum Deo judico. 11. Gloria tua summa est. Itaque Cai Caesar conticescet. 11. Dignus laudibus es. Te vero, quem praesentem intuemur,- complectemur. Nnnn 2 13. Haec Medullae Eloquentiae Nicasii Baxii Editio Novissima, ab ipso Morbosio curata, & Praefatione de omni in Eloquentia excerpendi ratione aucta, Kilonii A. 1685. in 8be prodiit. 13. Haec tua maxima laus est. Hunc tu igitur diem, - tantum afferat laudibus. 14. Vicisti te ipsum. Et caeteras quidem omnes victis remisisti. 15. Restituit adversarium libertati. Nam cum M. Marcellum, bellum esse susceptum. 16. Pacis consilia semper ego sectatus sum. Quo quidem in beslo, – armorum fuerunt. 17.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
