Latin
DE EXCERPTIS ORATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 653
Unproofread scanNot analysed yet
DE EXCERPTIS ORATORIIS SYSTEMATICIS. ΥO Συστηματικὸν Orationis in formulis consistit. I. Formula primo sunt commuAnes &generalissima. 2. Formulae ad tria causarum genera 3. &ad specialia cujusque generis relatae. 4. Connexiones minores periodorum. 5. Starckii Loci communes Bpistolici, Dialogici. 6. Melchioris Junii Resolutio Orationum Ciceronis in Formulis colligendis laudatur. 7. 11. Exordiorum Formulas Cicero 8. &alii Oratores habuerunt. 9. Exempla formularum ex Oratione pro M. Marcello. 10. 12. 13. Connexiones Periodica minores. 14. Haerum non exigua utilitas. 15. Connexiones varii sunt generis. 16. Particularum Periodicarum usus non est in Carmine. 17. Connexiones Reales. 18. ConneCollectanea Pexionum minorum exempla ex Oratione pro M. Marcello. 19. riodorum. 20. Cicero Periodorum talia collectanca habuit. 21. Xcerpta, quae ad τὸ συστηματικὸι Orationis pertinent, complectuntur formulas, tam majores quam minores, quibus illa connectitur, vel de membris ad membra transitus fit. Formulae ligamentum praebent orationi, &quasi vinculum aliquod praestant, quo partes inter se cohaerent. Ut enim in corpore membra suis quibusdam tendinibus &nervis ligantur, ita his formulis partes orationis, tam majores quam minores. *Si quis librum è formulis singularem conficere velit, disponere illum debet secundum causarum genera; quibus praemittendae sunt formulae communes seu generalissimae, quae omni orationi citra considerationem alicujus causae applicari possunt. Sunt enim generalia quaedam in Orationibus &in Orationum omnium partibus, quae seorsim sunt notanda, &non nisi crebra lectione, annotatione &usu, disci possunt. *Tertiô subjungendae sunt formulae, quae ad certa causarum genera pertinent, &in iis causarum generibus occurrunt subordinata quaedam, quae seorsim singula colligi debent. Ita in genere deliberativo multae occurrunt Orationum species, quae ad genus deliberativum reducuntur. Enthymemata tamen è locis generis deliberativi capiunt, ut sunt adhortationes Nnun 3 nes, dehortationes petitiones &c. Omnes enim circa τὸ faciendum versantur, ideoque necessario generis deliberativi argumenta assumunt.