# Polyhistor. Vol. 3 654

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERPTIS ORATORIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/654
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/654

“ Sed insunt singulis illis Orationum speciebus suae quaedam formulae peculiares, quae distingui â caeteris debent, ut in hâc nostrâ Oratione, quae ad genus demonstrativum referenda, quia est gratiarum actio, & singularem aliquem characterem delineat. Qui etsi locis generis demonstrativi utatur; versatur enim in laude facti; tamen illa figura Orationis, quam gratiarum actio ipsi circumponit, peculiares habet quasdam formulas, & singulares, quaedam argumentandi & amplificandi modos à caeteris distinctos. Quae proinde omnia quam diligentissime notari debent. * Minores formulae connectendi periodicae, sive illae per particulas sive per formulas instituantur, diligenter quoque notandae sunt, &, ut puto, separatim colligendae; de quibus supra cap. 4. diximus. * Promiserat Starckius olim tales Locos Communes, quemadmodum conceperat Epistolicos & Dialogices; sed isti lucem non viderunt. Talium Locorum Communium rudimentum subministrare poterit Melchior Junius 8 in Resolutione Orat. Cic. nam è lectione Orationum concinnari debent. * Ac videmus etiam ipsum Ciceronem talibus formularum collectaneis fuisse usum: Aperte enim de se ipso scribit, se codicem habuisse, quo collegerit varias Exordiorum formulas; ut, cum Orationi scribendae accingeretur, inde, quae in suum essent usum, depromeret. * Testatur etiam Quintilianus, causarum patronos tales in promptu habuisse formulas, quibus illi ut Delphico quodam gladio uterentur, non immerito idcirco ab illo reprehensi, non qui his subsidiis, sed qui ineptè uterentur, & in Locis Communibus subsisterent, cum sperocialiora argumenta requirerentur. * In hâc Oratione ad formulas generales referatur: Exordium formandi post diuturnum silentium. Ad Exordia Generis Demonstrativi referas hanc formulam; formulae Exordiorum in re magna, bene ficia, victoria &c. laudandis. Amplificandi beneficium aut factum in illo exordio. Prima per figuram incrementi: Tantam mansuetudinem &c. n. 1. 2. ab adjunctis n. 2. & 3. Amplificandi beneficium in gratiarum actione ab adjunctis, à personis reliquisque circumstantiis. 1. 2. 3. 4. * Vide Junium in resolutione Orationis Gieeronis p. 34. qui liber optimè in subsidium pro colligendis formu12lis vocabitur, s Attentionem parandi in Exordiis Generis Demonstrativi: De re magna dicturus sum. Nullius tantum est flumen ingenii &c. Docilitatem parandi eo Enumeratione causarum, partium, adjunctorum. n. 2. & 3. Benevolentiam captandi apud illum, quem landamus, & quem antea offendimus. * Exord. Orationis pro M. Marcello. Proponendi formulae, per remotionem & comparao tinnam. Nullius tantum flumen &c. usque, consecutus est. Formulae Propositionis in Demonstrativo genere; per translationem laudis generalis ad specialem. Nullius tantum flumen, usque, consecutus est. Formulae praeparandi aditum ad Confirmationem. In Demonstrativo genere cum personam laudamus è loco totius Cap. VIII. de Excerptis Oratoriis. Systematicis. tius per comparationem & remotionem, n. 5. Soleo saepe ante oculos ponere, usque, victoriis illustratae sunt &c. Formula comparate laudandi. Ad declinandum odium & invidiam primo immodice laudando, antequam extenuemus ri.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
