# Polyhistor. Vol. 3 659

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERPTIS ORATORIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/659
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/659

Cum enim objectum Rhetorices sit quaestio quaelibet, praesertim civilis, illa vero duplex sit, infinita & finita: infinita vero Thesis dicatur, finita hypothesis; & ab illa ad hanc plerumque progrediatur Orator, atque ex thesi argumenta desumat ad hypothesin suami prabandam: consequens est, quo quis in thesibus eorumque argumentis versatior sit, eò majorem inventionis copiam habiturum. * Ideoque mature talium Thesium Excerpta instituantur, quae non in civilibus solum, sed etiam Ecclesiastici argumenti, orationibus suam utilitatem exserent. Nam iidem fontes sunt, sive ad virtures civiles, sive ad facras respiciamus: Nisi quod illud discrimen observari debet, ut in thesibus civilibus enthymemata è prudentia morali & civili deprompta colligamus; in sacris & illa & inartificiaur urgumenta è dictis Scripturae petita.* Vidit iam hujus rei utilitatem Baca Verulamias in libro suo de Angmentis Scientiarum, ubi specimen aliquod talium thesium & antithesium proponit. Idem negotium etiam Schraderus in Commentario Rhetoric. Aristotelic. commendat. * In Demonstrativo genere colligamus ea, quae vel laudantur, vel vituperantur, vel simpliciter, vel comparate. Fundus earum rerum sit in omnibus Orationibus vel dissertationibus, quae quomodocunque aliquid laudant, vel reprehendunt. Possunt & in subsidium vocari Pbentae: nam & ex iis mutuari potest Orator. * In genere Deliberativo colligi possunt Theses ad consultatio. nem pertinentes. Ideoque hic excutienda sum illa themata, quae apud Oratores & Historicos ventilantur: Singulis illis subjici argumenta possunt. Exemplum horum Locorum communium quadam ex parte subministrare potest MelchioJunius in Resolut. Orat. Cic. ubi secundum tria causarum genera Orationes Ciceronis disponit, & secundum partes oratorias omnes ejusdem generis orationes examinat: Sed ille ex solo Cicerone sua tantum congessit, & partes orationis in fronte posuit, secundum quas colligit argumenta illa Ciceroniana. * In genere Judiciali. cujus exiguus est usus, aliquis tamen in argumentis affinibus, ut si expostulationes, exprobationes &c. instituendae sint, colligemus varia genera criminum, de quibus institui exprobrationes vel accusationes solent: & notabimus sub illis varia argumenta, quae ad illa probanda adhiberi solent. Locos etiam defensionum colligere possumus, quorum magnus apud Ciceronem cumulus est. Nunc quidem illorum non adeò magnus est usus, cum oloquentia forensis defierit, JCti vero & Advocati non tam per eloquentiae subsidia, quam per disputationes forenses, omnis proponant. In Ecclesiasticis non contemnendus hujus generis usus est, cum vitia taxamus, & vitiosos homines oratione nostra redarguimus; Tum enim communia illa argumenta, quae Oratori civili prosunt, facili negorio in sacra converti possunt.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
