# Polyhistor. Vol. 3 662.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 662.5 to 662.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/662.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/662.5

praesunt, vita & salus multâ sollicitudine debet defendi, n. 13. 24. XI. Non complebit victoriae suc gloriam, qui laceratam Remp. non erigit, n. 25. XII. Qui Reip. natus est, & vivit, nunquam fatis sibi vixit, n. 26. XIII. Vita principis & viri primarii in Rep. non annorum, sed meritorum, ratione definienda est. n. 27. 28. XIV. Diu non vixit, qui non gessit res perpetuas, & in omne aevum duraturas, n. 28. 19. XV. Sola virtutis bellicae fama non parit tantam gloram, quantam Reip. restauratio. n. 30. XVI. Ingrati cives sunt, qui bello civili composito animum rebellem retinent, n. 31. 32. Secundo instituendus est Codex morum seu characterum, in quo colligentur illae * Notum enim 17 illae sententiae, quae ideneae sunt subministrare argumenta ethica. est, tria esse argumentorum genera, Logica, Ethica & Pathetica. Logica, sive probantia vel docentia, afferuntur ad rem probandam, quorum copia colligi potest in Codice Thesium: Morata & Pathetica per totam orationem sunt diffusa, & maximam orationi conciliant gratiam. Nulla enim pene formula, nulla oratio familiaris, quae non iis utatur: quibus quo magis referta est oratio, eò illa vivacior & illustrior est.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
