Latin
666
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 666
Unproofread scanNot analysed yet
Memini fuisse, qui pro Thematibus in latinam linguam vertendis discipulis sermones Germanicos proposuere, perpetuo contextu è Comediis Plauti &Terentii, eorumque characteribus formatos, insigni cum juventutis fructu. Ut Codex Morum, ita Codex affectuum quoque instituendus est. Argumenta enim Pathetica pro movendo auditore inserenda sunt Orationibus omnibus, praecipuè iis, quae in singulari aliquo affectu versantur. Doctrinam hanc de Affectibus plenissime tractavit Aristot. Rhetor. 2. à cap. 1. ad 1I. Ubi legendus est 33 diligentissimus ejus Commentator Schraderus. *Disponendus itaque hic est liber secundum affectus, qui titulos generalissimos repraesentant. Sub singulis affectibus speciales tituli ponantur. 1. Qui? 2. Ob quae. 3. Adversus quos. Adjici his quartus titulus potest: Character. Primum enim noscendus est affectus ex charactere suo. Secundo cognosci debet, qui soleant in tales affectus esse proni, ut sciamus, quibus personis quos affectus tribuamus, vel ex nostro, vel ex aliorum ingenio. Tertio, quibus de causis. Hinc patet, quo in loco Orator enthymematibus affectuosis uti debeat. Nam e. g. si iram provocet contemptus, constat ex illa causa, hoc affectu utendum esse. Quarto, erga quos affectus tales induamus, ut sciat Orator, an enthymematibus talibus uti possit apud suos auditores an sint illi homines, qui istis enthymematibus moveri possint. Ubi in subsidium sumi potest codex morum: alii enim aliis pro conditione fortunae &munerum in hos illosve affectus sunt proniores. Possunt &in his affectibus plures numerari, quos omisit Aristoteles &recenset Schraderus Comment. in cap. 1. lib. 2. p. 207 *e g. Si quis titulum velit facere: Im, subjiciat primum characteres hos, 1. quod sit insaniae quaedam species. 2. Affectionum pessima. 3 Dulcis. 4 Vehemens, 5. Loquax. 6. Maledica. 7. Praeceps. 8. Rabiosa in omnes. 9. Inimica rationis, &inops consilii. 10. Fluctuabunda. 11. Occultari nescia. 12. Sui immemor. 13. Decoris oblita. 14. Monentibus refractaria. 15. In se ipsam saeviens. 16. Cum vi externâ conjuncta. Sub his titulis specialibus ponantur sententiae, similitudines, emblemata, adagia, exempla, omniaque, quae characterem illum illustrant, ut posuit hîc nonnulla Magirus in Polymnemone, Hinc sequitur titulus: Qui soleant irasci, Recensentur apud Aristotelem non pauci ex illo numero. Illa axiomata pro titulis ponantur, &subjiciantur illis axiomatibus sententiae breves praecipuae &argutae, quales occurrunt in P. Mimi Gnomis, &eis, quas collegit Gruterus. Novi etiam possunt canones adjici, vel ex solis illis collectaneis Magiri: dibzy G Google giri: nam canones illi Aristotelici generaliores sunt, quibus plura specialia possunt subjungi. Ita irascuntur facile homines felices, &in autoritate positi, potentes, molles, senes, infantes, feminae, ebrii, eruditi, occupati, insani irascuntur omnibus. Hinc subnectenda est classis illa: Quibus de causis? In his princept ast primo contemptus, ad quam pleraeque etiam causae referri possunt. Secunde inimicitia, quae referri etiam ad priorem potest. Tertia classis: Quibus irasci soleamus.