Latin
67
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 67
Unproofread scanNot analysed yet
Quas meas Conjecturas etsi forte quidam superciliosi Censores contemserint, ego tamen aliquo numero habendas, minimeque contemnendas, esse existimo; cum, non tenui aut jejuna aliqua Dissertatiuncula, sed vel integro Libro, ejus rei veritatem me asserturum confidam. Historia Holsatica, quam Literis mandare, a Joh. Adolpho Kielmanno, Seniore, Ministro Ducis Holsatici Primario (Historici etiam Ducalis pollicito dignitatem), aliisque Aulicis Gottorpiensibus, persvasus, aliquando decreverat. Verum, cum Σκιαγραφίαν ejus jam concinnasset, mentem mutavit, Monitis adductus Friderici, Comitis ab Alefeld, Proregis tunc Cimbrici, Summique postea Aulae Danicae Cancellarii, quam periculosae plenum opus aleae, Dissidia Regum Danicorum &Ducum Holsaticorum perpetua traditurus, aggrederetur, quantamque Danorum, si Principis sui causam tuendam susciperet, adversus se concitaturus esset indignationem, prudenter inculcantis. Confer, quae hanc in rem a nobis jam sunt dicta P. I. Isagoges ad Hist. Cimb. ,c. 7. ,§. Syntagma Antiquarium de Pileo, a Matth. Henr. Burchardo etiam, in Or. Fun. Morhosio habita p. 15. ,memoratum. Commentatio de Enthusiasmo Poetico plenior &prolixior, de qua supra §. 52. ,in Dissertatiunculae ejusdem Argumenti brevioris Recensu, abunde jam est dictum. Philosophia Alphabetaria, in qua de Literarum natura, &varia apud varias gentes pronunciatione, agere constituerat. V. Lib. 2. Polyhist. Literarii, c. 3. ,p. 338. ,Theod. Janionii Biblioth. Promissam &Latentem p. 37. ,&Catal. Nund. Vern. A. 1664. Lips. p. 37. Diss. de Characteribus Linguarum, sub finem Dissertationis de Enthusiasmo (in Volum. Dissertt. Acad. p. 81.) promissa. Tr. de Particularum Linguae Latinae Usu &Sensu investigando, cujus spem fecit L. 3. Polyhist. Lit. ,c. 2. ,p. 10. ,ubi Argumentum hoc minime, prout debebat, esse excultum, queritur. Diss. de Linguarum Graecae &Latinae Novitate, qua Germanicam illis esse antiquiorem, imo utriusque Matrem, ostendere voluit. V. P. I. Commentarii de Lingua &Poesi Germanica, c. 1. ,p. 4. De hac ita Sam. Rachelius in Introd. in Jus Publ. p95. : Quod si Morhosius noster, eximium Academiae Holsaticae Decus, de Graecae, &Latinae Linguarum novitate, &Originibus Germanicis, scribendi consilium persecutus fuisset, reconditae Eruditionis Opus ab illo expectandum fuisset: Nunc, cum Amico hanc operam se commendasse nunciet, eumque procul dubio ope &consilio adjuvet, vel sic etiam bene merebitur. 27. Qrigi27. Origines Germanicae, Opus ejusdem cum Dissertatione praecedenti Argumenti plenius, ad cujus elaborationem materiam se copiosam jam conquisivisse, sed vereri, ut vita sua illi sufficiat, in Praefatione Commentarij de Lingua &Poesi Germanica Vernaculi (cujus Pars Prima Lineamenta ejusEditionem illarum, dem sistit atque Specimen), A. 1682. significavit. praeter Sam. Rachelium (cujus Judicium de iis honorificum modo recitavimus), Joh. Ludov. Praschius (suam Nostri suffragio confirmans senrentiam) in Diss. altera de Origine Lingvae Latinae Germanica, Ratisbonae A.1689. edita, M. Christ. Grübelius, in Diss. de Lingua Germanica Veteri &Moderna, c.