Latin
DE MANUSCRIPTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
In HISTORICIS praeter jam dictas: Historia Philosophica, cujus pars est, Historia Lyncea à nemine hactenus edita, quae duobus constat voluminibus: Primum continet Historiam generalem, secundum Historiam cujuslibet Lyncei, Hanc ipse vidi jam editioni destinatam opus elegans &curiosum: Historia Mathematicorum praeterita: Historia Heureticae: Historia Philologorum: Opificiorum variorum Historia. In GRAMMATICIS De Linguâ Einnicâ observationes ad Magnum Ducem Etruriae pridem transmissa: De Germanorum literae B. Germanicae Lingua Etymoscopia: Germanica Linguae Orthographia: Latinae Linguae observationes: Definitiones Grammaticae: Etymoscopia Philosophica, quâ ostenditur cognatio totius fere telluris Linguarum: Linguarum varietates. Haec de Fogelio sperari poterant, in singulare historiae literariae commodum; quorum nunc an spes ulla ad editionem supersit, vix dixerim. Sunt in illis eleganter excogitata &laboriosè collecta, pleraque jam ad praelum parata. *Multa quoque celeberrimus Joh. Andreas Bosius sibi edenda proposuit, 44 quae nunc cum ipso intercidere: Eorum Catalogus ab amico ad me missus, è quo, cum publicatum illum non meminerim, excerpam aliqua lectoris notitiâ non indigna. (o) In his primum locum obtinent: Emendationes ¬ae in Josephum, quae, ut puto, cum editione Josephi Anglicâ conjungentur. Porro sunt: Thesauri Politici continuatio: Varia scripta ad historiam hujus &superioris seculi pertinentia: Georgii Syncelli &Theophanis Chronographica cum continuatione Genesii hactenus inedita, Graecè &Latinè cum notis Jac. Goar &J. Andr. Bosii: Nicephori Chronographia Graec. &Lat. è MStis Codicibus aucta &Correcta, notisque illustrata: Nova editio Politicorum Aristotelis cum prolegomenis de comparandâ prudentiâ civili: Vigerii libellus de Idiotismis Graecae dictionis cum praefatione Bosii: Liber de naturâ &varietate historiae, seu Introductionis in historiam universalem liber primus: Introductio in Chronologiam Historicam: Introductio in Geographiam Historicam: Accedit specimen Geographiae Historicae, continens descriptionem ditionum Historicam in Hispania &Italia, ita adornatum, ut supplementi loco esse possit ad Geographiam Cluvero-Bunonianam: Dissertatio de Historiae Ecclesiasticae studio, nostro praesertim tempore diligentiùs colendo, cum Scholiis: Dissertationes de prima librorum scribendique origine: de variis partitionibus temporis universi: de Rep. Theocratica de Origine Imperiorum: de incrementis &decrementis imperiorum: de dignoscenda republica: de scriptoribus historiae universalis: de Historia pragmaticâ; de variis divisionibus librorum Biblicorum: de inventione crucis Dominicae: de vita, gestis& scriptis Moysis de Numismatibus Hebraorum cum brevi explicatione; de Numismatibus fami(o) Bosiana pleraque, bl. recensita, vix affecta fuere, nedum perfecta, uti Successor ipsius atque Haeres, Casp. Sagittatius, Amicos edocuit V. Tenzelii Dialogos Menstruos Germanicos, familiarum Romanarum: de Tetracty Pythagorica: de Numismatibus Othonis aureis, argenteis, aeneis.