# Polyhistor. Vol. 3 670

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERPTIS POETICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/670
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/670

Habent carmina suam, ut ita dicam, peculiarem linguam, imo & Grammaticam: occurrunt hîc verba, phrases, constructiones, figurae, nullo modo Oratori usurpandae. Quare recte fecit Jacobus Masenius, qui in Palaestra sua lib. 2 c. 12. singularem dissertationem posuit de Syntaxi phraseos poëticae ejusque copia, qui eo de argumento legendus est. Videatur & Fr. Robortellus in libro de artificio dicendi cap. de poëtico serm. disput. 1. Caeterum verba quaedam & voces in se spectatae sunt poëticae, solisque Poëtis relinquendae, quod facile observabis, si carmen aliquod in prosam convertas. Est & alia membrorum & periodi structura, etsi praecepta tamen structurae Oratoriae pro fundamento habeat. * Deinde trans. lata sunt peculiaria, in quibus colligendis magna opera insumenda est Poëseos cultori. Confici itaque Lexicon aliquod potest, & verba secundum ordinem Alphabeti locari, quibus omnes illae Metaphorae poëticae, quarum pleraeque sunt κατ ἐνέργειαν, per quas ἐμψυχία quaedam sive animatio rei paratur, colligantur. 4 Ubi Lexicon tale perfectum est, potest illi subjici index rerum, de quibus dicuntur talia vel Epitheta vel praedicata. Thesaurum habebis, si ex omnibus Poëtis tale opus collegeris.* Quasdam Metaphorarum poëticarum, sed paucas, collegit Petrus ab Area Baudoza in suis Poëticae Elocutionus Formulis, quae editae sunt Lugd. Anno 1590. in 12. & ante illud tempus sub nomine Fundani. Verum non ille ordo est, ut legenti statim occurrat. * Hujus nostri consilii multos magnosque autores habemus. Ac primo quidem ipse Aristoteles libro de Poëtica prolixè ostendit, quis translatorum usus: quod exemplis elegantibus in Commentario suo declarat Fr. Robortellus p. 262. 263. inter alia è Ciceronis libro de Orat. 3. locum adducens, qui improbat eorum exercitationem, qui Ennii narrationem conabantur aliis verbis exprimere. Cum enim ille optima verba translata occupasset, illi deterioribus exprimebant. Quare observat Robortellus: Si quis Virgilii versum lib. 4. Aeneid. Vulnus alis venis & coeco carpitur igni, propriis verbis expresserit ita: Affectionem imoris interiorem paulatim auget, & occulto consumitur amore: totam languere ac humilem fieri orationem. * Sturmius in libro de linguae Latinae resolvendae ratione, optimus in hac re magister, ita cap. 4 Poëta habent raras quasdam metapho ras, differentes ab Oratorum metaphoris: Gujus ducriminis ignoratio facit scriptores nostri temporis impuros. Qui putat, quamvis metaphoram apud quemvis scriptorem esse bonam, is errat, & nunquam purè scribet. Oportet oratorias separare à poëticis: Oratores habent metaphoras quasi nativas quasdam; Poëta suas etiam quasdam nativas habent, sed suni contra naturam Oratorum. Testis est Erythraus Pinac. II. n. 14. de Massejo nitidissimo scriptore: omnia Latina verba collegisse ac pro ratione temporum; quibus inventa vel usu recepta essent, distribuisse, tum quaeque verba historicis, quae poëtis, quaeque oratoribus essent aptiora, notasse.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
