Latin
DE EXCERPTIS POETICIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 671
Unproofread scanNot analysed yet
*Baldaeus Poëta ingeniosissimus Germanus in elegantissima illa Dissertatione sua de Studio Poëtico: Sunt varii loquendi modi. Qui cuique carminis generi conveniant, nasuti statim odorantur. Aliter rem historicus vel Orator effert, aliter Poëta, in ipsa poësi aliter Blegiacus, aliter Satyricus, à se remoti invicem plerumque non tam sono distantium verborum, quam structur à totius artificii &fluctuantis spiritus, qui molem agitans sensa vitamque insinuat. Et in eadem dissertatione Horatium multa verba in Satyris usurpare ait, quae in Lyricis nunquam positurus erat. *De Metaphoris Poëticis earumque discrimine &abusu legendus etiam Buchnerus libro de Commut. dic. rat. caep. a. sect. 5. §. 13*Eam latinitatis poeticae rationem singulari libro ostendere voluit Bartholomaeus Riccius, Vir doctissimus, benè de eloquentia meritus. Nam in praefatione istius libri, quem Apparatum Latinae Locutionis inscribit, à se perfectum illud fuisse opus testatur, quod ipsi incendio periit. *Translatorum Poëticorum in Italica lingua Collectanea, Prospero Mandosio in Bibliotheca Romanâ teste p. 173. molitus est Clemens Rivola: cum hoc enim elogio recenset: La Selva de Traslati Portici opera assai voluminosa &nobile. Sed morte praeventus absolvere non potuit. *Vidit quoque separandum à sermone soluto Poëtismum, etiam in Graecâ linguâ, Johannes Cunradus Dietericus, qui in Specillo Chrestomatia Graecae, ubi multa ut de Graeca linguâ, ita de omni didacticâ praeclara habentur, λεξίδιον poëticum Graecum se daturum promittit. Nos, quoniam in Latinâ linguâ nemo hactenus fuit, qui hanc operam in se susceperit, ideam alicujus Lexici, quo translata poëtica contineantur, huic capiti subjiciemus. Quae vestigia si &alii sequantur, nostra rudimenta perfecturi, non male de re literaria merebuntur. Non inutilis etiam hic labor est, imo verò ad Poëtarum explicationem &usum in epithetis &periphrasibus vehementer commendandus, si quis omnia, quae occurrunt in Poëtis Mythologica, Prosopographica, nomina Heroum, Deorum, urbium; regionum, patronymica, epitheta, singulari Lexico ex omnibus poëtis formando comprehendat. Id in animo habebat Heuricus Shavius, meus quondam Praeceptor, qui ipse tale Lexicon Statianum congesserat, editioni jam tum cum Paraphrasi Statiana paratum, nisi immatura viri mors hoc consilium abrupisset. E caeteris quoque Poëtis ubi discipulorum operâ eodem modo Lexica congessisset, inter quos mihi Senecae Tragoediae obtigerant, tandem Universale aliquod Lexicon poëticum edere in animo habebat. Quanti hoc usus foret, ii intelligunt, qui in illis saepe haerent, cum Poëtas explicant. *Supersunt mihi Statiani istius Lexici quaedam laciniae, unde in exemplum, quae de Hercule illic habentur, adducam. Numeri adjecti versus notant, qui citra librorum distinctionem à capite ad calcem per omnia Statii opera numerati sunt. Primum habet HERHistorica. 2. Periphrales. 3. De nominata. HERCULES filius Jovis, ex Alcmena uxore Amphitruonis: unde &Aphitryoniades dicitur, factorum magnitudine celeberrimus. 6709. 6888. Juno illi infesta varia pericula concinnavit 146. 1611.