# Polyhistor. Vol. 3 672

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERPTIS POETICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/672
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/672

Usa est ministerio Eurysthei Regis Argivorum, qui fatalo jus in ipsum habuit. 1587. Numerantur praecipuè duodecim ejus labores, 915. In cunis duos serpentes à sunone immissos exanimavit. 840. 1612. Leonem Nemeaum jugulavit & ejus exuviis prò veste usus est. 2827. 4262. Aprum Erymantium occidit, 10178. Poma Hesperidum à vigili Dracone asservata reportavit, 1723. Hydram Dernaam interfecit, 1594. Diomedem crudelem Thraciae Regem equis suis laniandum objecit, 1595. Busyri. dem cruentum Aegypti Regem ad aras mactavit, 1596. Clavam, arcum & sagittas gravusimas gestat, 1615. 1599. A Molorcho benefice hospitio exceptus fuit, 1593. In monte Oetâ se combus sit, & Deus factus est. 1571. Apud Tirynthios cultus est. Hinc dicitur Tirynthius, 1565. 1689. Colitur & in Nemea Sylva, item Tiburi & apud Argiros passim 1587. Templum ei reparavit Pollius, quod prolixe describitur à vers. 1565. Fuit frater Bacchi, 1605. Amavit Hylam puerum, 647. Cum Age Nympha Arcadica concubuit, 1604. Thesbii quinquaginta filias omnes eadem nocte constupravit, 1607. Columuas suas erexit ad fretum Gaditanum, quod inde Herculeum dicitur. 1747. 2596. Hercules epitrapezius, effigies ejus sub poculo collocata prolixe describitur à v. 2770. Hinc vocantur Herculei labores 146. Herculeus alumnus, i.e. Hylas 647. Herculei Hortatus 1678. Herculea gymnas, 6168. Herculeus Paean. 6219. Herculeae vires 8139. Herculea moles, 8497. Herculei lacerti, 8551. Herculeus Haemon 9902. Herculeae nostes, i.e. Trinox, quam Jupiter ejus generationi insumpsit 8795. Ternox Herculea 13102. Herculea mater, i. e: Alcmena 12179. Herculens Agylleus 11351. 1368. Herculeae sagittae, 11365. Herculei nepotes 13547. Patet ex his, nihil esse hoc labore utilius. Plerumque enim in illis Poëtarum locis haeremus neque sensus illorum satis percipimus. Talia inptimis apud Statiùm multa occurrunt, & apud alios Poëtas. E. g. Geticus Maritus, pro Vulcano: Geticus Vates pro Orpheo: Geticum plectrum pro ejusdem Orphei lyrâ: Getica ornus, pro arboribus per ejus lyram commotis: Getici amores, i.e. Orithyiae, quam Boreas rapuit ab Ilysso, Thraciae fluvio. Geticae volucres, i.e. Philomela & Progne. Arcadicus galerus, i.e. pileus Mercurii; qui Arcas est. Actsae faces, i.e. quae in sacris Cereris vel Palladis praeferuntur. Actai imbres, i.e. feraces. Ausonia toga, i.e. pacatur Italiae status. Centaurica semina de Equis. Cilicum ver, i.e. odores spavissimi. Corycia oomae, i.e. crocus. Cyclopum lahores, pro validis & firmis. Cyniphii campi, i.e. Africani. Cyrrhaeus hiatus, i.e. antra & umbrae Parnatsi. Dananeius Augur. i.e. Amphiaraus Argivus. Danacius volucer. i.e. Perseus, Bisthonius ensis, propter Martem, qui ibi templum habebat &c. Quae si omnia in unum vblumen ex omnibus poetis collecta sint, magnum hinc ad rem poëticam commodum esset: Sed nunc forte nemo hunc laborem suscepturus est. 16* Phraseologiam poaticam non ineptè concinnavit Nomesseus in Parnasso suo Poetico, adductis integris Poetarum locis. Concisas & excerptas phrases ac periphrases dedit Bacherius in Flavissis Poëticis, aliquoties recusis. Qui liber ideo utilissimus est; quod nominum propriorum, gentium & regionum, comparationum Indices peculiares subjiciantur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
