Latin
674.4 to 674.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 674.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
ubi 27 de characteribus Epidicticis. *Ab his tamen sejungendae sunt descriptiones minores, quando paucis versibus vel rem aliquam, vel tempus, vel locum describimus. Haec enim potius referenda sunt ad Phraseologica. In his descriptionibus ut multus est Virgilius, ita &parcus. Nam duobus vel tribus versibus, sed verbis emphaticis, omnia absolvit. Legi potest de genio Descriptionum Virgilianarum Bussiers in praefatione Scanderbegi sui. *Quae ad genus deliberativum &judiciale pertinent oratiunculae, consultationes, exprobrationes, querelae, &similia, etsi eadem habeant Rhetorum enthymemata, tamen seorsim ea poni consultum est. Habent enim Poëtae, quo differant ab Oratoribus proponendi modo. Tales oratiunculae, epistolae, frequentes occurrunt apud Virgilium reliquosque Boetas Epicoo, Ovidium in epistolis Heroidum. Nam Satyricos aliorsum remitto, quod plane in alio poematis genere versantur. Etsi enim eorum argumenta vel in genere demonstrativo, quatenus, vituperium continent; vel judiciali, quatenus aliquid accusant, versantur; alia tamen versandi ratio est. Satyricus enim genius ridendo magis verum dicit, quam seria oratione. Ideoque &phrasis Satyricorum sejungenda est à reliqua phrasi poetica: quemadmodum nec Comica phrasis omnis in seriâ oratione potest adhiberi. Distinguendae enim sunt personae, res &tempora.