Latin
DE EXCERPTIS POETICIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 677
Unproofread scanNot analysed yet
scribendis, sub talibus titulis colligi inventionum genera, e. g. in Demonstrativo genere inter titulos generales erit Epithalamium. Sequantur sub illo titulo speciales ex circumstantiis negotii evoluti. Ita ex circumstantia personae conficias titulos: Epithalamium Theologi,JCti, Medici, Mathematici, Philosophi, Mercatoris. &c. Ex circumstantia temporis: Epithalamium in nuptias tempore aestatis, veris, hiemis, autumni, nundinarum &c. celebratas. Caeterae circumstantiae alia aliaque suppeditabunt, usui tibi in inventione futura. Nam breviora carmina non semper per integra enthymemata procedunt, sed argutâ aliquâ vel allusione vel illatione absolvuntur. Haec etsi ingenium facile per se praestet in ingeniosis, tamen, si exempla multa collecta habueris, novae semper cogitationes &inventiones sub manu crescent; quae ita formandae sunt, ne exscriptum carmen videatur, &facile est novo aliquo colore rem incrustare. Quicquid itaque apud Latinos, Germanos, Italos, Hispanos, eleganter excogitatum inveneris, his titulis accommodari potest. *Ac incidunt interdum aliqua, quae tu ipse inventioni novae accommodare possis, de quibus non cogitarunt autores, quos legis. Praeterea ex magna illa farragine, quae uno intuitu tibi ob oculos sistitur, facilè aliquid decerpes, quod ad rem praesentem faciat, vel varia miscendo, vel nova ad eorum speciem excogitando. Labor ille vehementer proderit illi, cujus in inveniendo phantasia tardior est: ingenioso vero novam dabit occasionem ad rem &argumentum suum ornandum. *Ut hâc etiam parte juventuti lucem accendamus, subnectam huic capiti cap. 12. Hylen aliquam inventionum, sed per indicem tantum è variis poetis meo ductu ab aliis congestam, quâ qui uti velit, Autores ipsos ad manum habere debet; Si quis autores ipsos non habet, per brevia lemmata summam inventionis exprimere poterit. Compendiosum etiam illi erit, qui Autores ipsos habet, si forte perlegere integra carmina nolit. Solent carminibus suae esse à numeris Veneres &certa quaedam artificia, 40 quae mirificè ornant versum; quales apud Virgilium, mirum numeri poetici observatorem, frequenter occurrunt, e. g. cum versus terminantur monosyllabis, ut: procumbit humi bos: nascetur ridiculus mus. vel cum spondei multi adhibentur, ut: media agmina circumspexit: Illi inter sese magna vi brachia tollunt. Aut cum Dactyli &Spondaei ita miscentur, ut rei naturam exprimant, ut cum de turri ruente ait: Convellimus altis Sedibus impulimusque ea lapfa repente ruinam Cum sonitu trahit. Talia infinita apud Virgilium habentur: quae homo in iis non exercitatus contemnat, doctus vero &prudens admiretur. *Ac sunt, qui magnam eorum farraginem notarunt. Jacobus Pontanus Instit. Poëtic. lib. 2. c 8. seqq. Job. Jovianus Pontanus in Dialogo, qui inscribitur Actius. Jac. Ludovicus Streboeus in lib. de Electione verborum c. 9. &aliQuqq 3 &alibi. Laur. le Brun in Eloq. Poet. lib. 4. Jul. Caes.