Latin
7.1 to 7.3
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 7.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hi cum bonae menti optimisque literis bellum indixerint, suae ruditatis conscii, non aequis oculis adspiciunt, quos variarum rerum cognitione interiore locupletatos esse vident. Quare &ipsum πολυμαθείας nomen ipsis pro convicio est, pro Grammaticis raptantibus consummatissimae eruditionis Viros. Quod non facerent, si, qui sub amplissimis istis titulis latitant rerum thesauri, cognitum haberent Impugnabatur his calumniis illustris maximique ingenii Johannes 18 Wouvverius, qui elegantissimo de Polymathia libro &suam famam ultus est, ejusque studii dignitatem asseruit: de quo duo monenda nobis sunt, in quibus erratum à Viris doctis est. Primum est, quod duo confundantur ejus nominis, Antvverpianus &Hamburgensis Polymathiae Autor. (a) Andreas Schottus hunc Belgam facit in notis ad proverbia Graeca p. 68. sed falsò. Lipsius in Epistolâ 8. Kal. Novembr. 1599. ad Antvverpianum illum scriptâ, utrumque probè distinguit: Janus Wouvverius, inquit, cognominis tuus, si non Gentilis, quam bona tecum foederatio! Optimum par, nec vel Dii dederint magis ex usu aut Voto. Modestiam &probitatem in eo adolescente semper amavi, &est vidi primùm (Hamburgi id fuit, ante annos novem.) unà laudatum illam indolem ivi. Vivat, crescat, &lampada à nobis in hoc cursu jam fessis accipiat: me libenter &judicio tradente. Fult vero noster ille Hamburgi natus, Patre Nicolao, ob persecutiones in Religione è Belgio profugo, Antvverpiani illius, ut rectè putat Lipsius, Gentilis, illustri Baronum stirpe oriundus. Antvverpianus verò ille est, apud quem Lipsius Bibliothecam &scripta sua testamento, usque dum adolesceret heres, deponi jussit, teste Auberto Miraeo in Elogio Lipsii. *Alterum, quod monendum 19 duxi, est, de plagii suspicione, qua per summam injuriam &invidiam oneratus vir optimus à Maussaco, Germanus à Gallo, est: qui &,cum ejusdem argumenti librum editurus esset, Casaubono omnem hunc laborem subreptum ait: quem tamen ipse Casaubonus, non dissimulaturus hanc sibi factam injuriam, ab istô crimine liberat. Testimonia illa innocentiae ejus legas apud Cl. Thomasium licet in praefatione repetitae Editionis.