# Polyhistor. Vol. 3 70

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/70

XC. In POLXHISTOREM hunc (quem eundem esse credo cum Ercyclopadia Bibliothecaria, de re Bibliothacaria in universum & de praestantissimis in omni Doctrina Autoribus, a Nostro in ἀυτουράφωι Scriptorum Affectorum Indice promissa) Autor, tanquam in Pandectas Literario-Philosophicas, omnium suarum per lustra ferme sex Lectionum Academicarum (quas figillatim, uti olim constituerat, publicare, per adversam sibi valetudinem, fataque imminentia, haud fore integrum, facile praevidebat) Nucleum, aliasque in Historia Literario-Libraria, & Polymathia universa, Observationes, constipare in animum, quinquennio ante obitum circiter, induxit. Fundum tamen ejus praectpuum esse voluit Lectiones Pohyhistoricas, Anno jam 1672. habitas, &, quae ex hisce, passim auctis, interpolatis atque immutatis, natae ipsi sunt, de Notitia Autorum Acroases privatas prolixiores, bis ab Anno 1680 ad 1683., in Auditorum gratiam, institutas. Pohybistoricae XVII. absolvuntur Capitibus, quorum I. de Re agit Bibliothecaria, & LLCC. Bibliothecariis, II. de LLCC. Scriptoribus in genere, III. de Disciplinis in universum, easque tractandi Methodo, IV. de Linguis in genere, & Scriptura, V. de Lingua Graeca, VI. de Lingua Latina, VII. de Eloquentia, VIII. de Eloquentia Sacra, IX. de Poesi, X. de Philosophia Naturali, XI. de Artibus Divinatoriis & Magia, XII. de Philosophia Morali, XIII. de Oeconomica, XIV. de Politica, XV. de Historia, XVI. de Artibus Mathematicis, ac XVII. tandem de Logica atque Metaphysica. Lectiones autem de Notitia Autorum, Polyhistoricis & posteriores, & uberiores, XXVII. constant Capitibus, quorum I. de Scriptoribus disserit, in genere de re Literaria commentatis, II. de Scriptoribus Historiae Literariae, III. de Scriptoribus Bibliothecariis, IV. de Catalogorum Scriptoribus, V. de Vitarum Scriptoribus, VI. de Fructu Historiae Bibliothecariae, VII. de Locorum Communium Scriptoribus, VIII. de Epistolagraphis, IX. de Historiae Philosophicae Scriptoribus, ipsisque Philosophis Sectarum omnium, Antiquis pariter atque Modernis, X. de Linguarum Scriptoribus, XI. de Lexicographis, XII. de Grammaticis, XIII. de Linguae Latinae Scriptoribus, XIV. de Criticis, XV. de Antiquariis, XVI. de Rhetoribus Oratoribusque Profanis, XVII. de Oratoribus Sacris, XVIII. de Poetis. XIX. de Scriptoribus Physicis, XX. de Mathematicis, XXI. de Ethicis, XXII. de Politicis & Oeconomicis, XXIII. de Historicis, XXIV. de Logicis & Metaphysicis, XXV. de Theologicis, XXVI. de Juridicis, XXVII. vero, sive Ultimum, de Medicis. XCI.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
