# Polyhistor. Vol. 3 71.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 71.5 to 71.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/71.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/71.5

In Oxoniensi Bibliotheca multa haberi Manuscripta Jamesii Catalogus testatur.* Gallicae 60 Bibliothecae, Regiae, privatae, Manuscriptis variis plenissimae, de quibus Ludovicus Jacobi legi potest. * Bibliothecae Thuanae MStos codices antiquiores, 61 recentiores, quorum non exiguus numerus est, qui vol cum publicis nonnullis Bibliothecis certet, Josephus de Quesnel ab impressis separatos edidit.* Italicarum, publicarum, privatarum Bibliothecarum Manuscripta To-62 masinus, pauca tamen è vasto numero, in publicum protraxit; qui tamen indices, ut novi, multum illis profuere, qui in Italiâ manuscriptos codices indagarunt, ac feliciter isto indicio è privatis Bibliothecis sibi compararunt. Jacob. Gaddius in libro suo de scriptoribus passim citat Manuscripta critica & poëtica, quae in Italicis Bibliothecis habentur. Vide & Gregor. Let. Ital. regnante vart. 3. l. 4. p. 346. p. 383. De Augustanae Bibliothecae Manuscriptis supra vidimus. Norimbergensem Bibliothecam Joannes Saubertus ob Manuscripta, quae recenset, laudat, & cum ipsis Italicis contendit, peculiaribus de illa scriptis orationibus. Leidensis Bibliothecae Manuscripta etiam Catalogo illius Bibliothecae notata sunt. Sunt & in Gottorpiensi nostrâ Libri MSti, praecipuè Orientales & Arabici, quibus se adjutos tum Cl. Salmasius tum Bochartus profitentur. Eorum mentionem, ut puto, etiam Huetus facit in lepidissimo illo carmine, quo Iter Svecicum describit. * Sunt praeterea in illis, quantum nunc schedae mihi meae suggerunt: Plinii Historia Naturalis, quo usus Salmasius: Corpus Juris Civilis: Hippocratis opera Graecè. Vegetius de re militari.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
